Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 184
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0228
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
illi deos suos, nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra
conuertimus . nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et de parentibus
eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur (quibus parentibus suis illa cum
sacrificaret, inuenit hordei segetem atque inde spicas marito regi et eius con-
siliario Mercurio demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et
quanta mala non a poetis, sed mqsticis eorum litteris memoriae mandata sint,
sicut Leone sacerdote prodente ad Olqmpiadem matrem scribit Alexander,
legant qui uolunt uel possunt, et recolant qui legerunt, et uideant quibus
hominibus mortuis uel de quibus eorum factis tamquam diis sacra fuerint
instituta . absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martqribus nostris,
quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant comparare. sic enim
non constituimus sacerdotes nec offerimus sacrificia martqribus nostris, quia
incongruum indebitum inlicitum est atque uni Deo tantummodo debitum,
ut nec criminibus suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia
isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia commiserunt,
uel conficta delectamenta daemonum noxiorum, si homines non fuerunt,
ex isto genere daemonum Socrates non haberet deum, si haberet deum^ sed
fortasse homini ab illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint
talem deum, qui eadem arte excellere uoluerunt. quid ergo plura $ non esse
spiritus istos colendos propter uitam beatam, quae post mortem futura est,
nullus uel mediocriter prudens ambigit. sed fortasse dicturi sunt deos quidem
esse omnes bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per quos
ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos esse censebunt, quos
bonos opinantur, quod quale sit iam in uolumine sequenti uidendum est.

Liber nonus.

^ T BONOS ET MALOS DEOS ESSE QVIDAM OPINATI sunt;
quidam uero de diis meliora sentientes tantum eis honoris laudis-
1 que tribuerunt, ut nullum deorum matum credere auderent. sed
illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, dae-
^ mones quoque appellauerunt nomine deorum,quamquam et deos,
sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem, quem uolunt esse regem
ac principem ceterorum, ab Homero fateantur daemonem nuncupatum. hi
autem, qui omnes deos non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores
eis hominibus, qui perhibentur boni, merito mouentur daemonum factis,
quae negare non possunt, eaque nullo modo a diis, quos omnes bonos uolunt,
committi posse existimantes differentiam inter deos et daemones adhibere
coguntur, ut, quidquid eis merito displicet in operibus uel affectibus prauis,
quibus uim suam manifestant occulti spiritus,id credant esse daemonum,
non deorum. sed quia eosdem daemones inter homines et deos ita medios
constitutos putant, tamquam nullus deus homini misceatur,ut hinc perferant

184
loading ...