Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit
abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi uou defu-
erunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum.
Liber decimus septimus.
^ ROMISSIONES DEI,QVAE FACTAE SVNTAD ABRAHAM,
N cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes
H-^ gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus,quem ad
modum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciui-
tas indicabit. quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid
factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere uide-
tur, cetera quae sequuntur adtingimus . boc itaque tempus, ex quo sanctus
Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babq -
Ioniam duceretur atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post
septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus
est prophetarum. quamuis enim et ipsum Noe patriarcham,in cuius diebus
uniuersa diluuio terra deleta est, et alios supra et infra usque ad boc tempus,
quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue
quoquo modo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei
regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas,praeser-
tim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham,
sicut Moqsen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt,
ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum
Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent,
quousque illos succedere sic oporteret. quae igitur a prophetis sunt praedicta
de Chri5to,cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis mem-
bris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare,
in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges
eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia
rebus gestis occupata esse narrandis,si adiuuante Dei spiritu considerata trac-
tetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis
enuntiandis inuenietur intentaret hoc perscrutando indagare ac disserendo
monstrare quam sit operosum atque prolixum et quam multis indigeat
uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitati) deinde quia ea
ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo
regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit dis-
putatio necessaria,quam huius operis modus flagitat. proinde ita,si potuero,
stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae
supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.
Caput 11. In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei
duas res fuisse promissas, unam scilicet,quod terram Chanaan possessurum
391
 
Annotationen