Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 566
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0610
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
suum uel tricenum uel sexageuum ue! centenum unoquoque eorum perueni-
ente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint
et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima
pollicetur. haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas
communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo
non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi uo-
lunt. hac itaque responsione reddita librum,sicut promisimus,terminamus.

Liber uicesimus secundus.

"i ICVT IN PROXIMO LIBRO 5VPERIORE PROMI5IMVS,iste
^ huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna
beatitudine continebit,quae non propter aetatis per multa saecula
W longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen
accepit, sed quem ad modum scriptum est in euangelio/regni eius
non erit finis"; nec ita ut aliis moriendo decedentibus, aliis succedentibus ori-
endo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde
uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus et cadentibus
foliis subinde alia, quae nascuntur, faciem conseruant opacitatis; sed omnes
in ea ciues inmortales erunt, adipiscentibus et hominibus, quod numquam
sancti angeli perdiderunt. faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor,
promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa
sua et non promissa et promissa iam fecit. Ipse est enim, qui in principio condi-
dit mundum,plenum bonis omnibus uisibilibus atque intellegibilibus rebus,
in quo nihil melius instituit quam spiritus,quibus intellegentiam dedit et suae
contemplationis habiles capacesque sui praestitit atque una societate deuinxit,
quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem,in qua res, qua sustententur
beatique sint,Deus ipse illis est,tamquam uita uictusque communis; qui libe-
rum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet, desereret
Deum,beatitudinem scilicet suam,miseria continuo secutura; qui, cum prae-
sciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere
uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potenti-
us et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere;
quae omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo
Deo atque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, peccando
ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuinciturbonam conditam
se esse naturam; nisi enim magnum et ipsa,licet non aequale Conditor^bo-
num esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non
posset; nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen
uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius
ostenditur ceteris membris membrum capax luminis (non enim alia causa
esset uitium eius carere lumine): ita natura,quae fruebatur Deo,optimam se
566
loading ...