Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo;
qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis
obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris,ut de sua sine fine
permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit;
qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum
quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria simili-
ter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret (quem
similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse
praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens,quid
boni de malo eius esset ipse facturus); qui de mortali progenie merito iuste-
que damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instau-
ret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non
fraudetur suorum numero ciuium,quin etiam fortassis et uberiore laetetur.
Caput n. Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae
est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et
iustos ipse praesciuit,tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa.
ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi
gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo
mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis
et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse
apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in
cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus:'Deus est enim,
qui operatur in uobis et uelle^ sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est
dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex
eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines
erant, quibus ait Iesus:'in lege uestra scriptum est', cum alio loco legamus:
'lex Dei eius in corde eius' secundum hanc uoluntatem, quam Deus operatur
in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes
facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignora-
batur. neque enim dicente apostolo/nunc autem cognoscentes Deum,immo
cogniti a Deo',fas est ut credamus,quod eos tunc cognouerit Deus praecogni-
tos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut
cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris
memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dici-
mus quod alios efficit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit.
Multa enim uolunt fieri sancti eius ab ilio inspirata sancta uoluntate, nec
fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum
ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. ac per hoc,
quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possu-
mus illo modo locutionis dicere:"uult Deus et non facit" ut ipsum dicamus
uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae
cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quae-
cumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit.
uerum antequam uentat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora
 
Annotationen