Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 464
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0508
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Liber decimus nonus.

VONIAM DE CIVITATIS VTRIVSQVE,TERRENAE SCI-
g g licet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputan-
g dum: prius exponenda sunt,quantum operis huius terminandi
\ ^ ratio patitur, argumenta mortalium,quibus sibi ipsi beatitudi-
nem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum
rebus uanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc
est uera beatitudo,quam dabit, non tantum auctoritate diuina,sed adhibita
etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere,clarescat. de fini-
bus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi
disputarunt; quam quaestionem maxima intentione uersantes inuenire conati
sunt, quid efficiat hominem beatum . illud enim est finis boni nostri, propter
quod appetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali,
propter quod uitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum. finem boni
ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo perficiatur, ut
plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo per-
ducat . fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum. de qui-
bus inueniendis atque in hac uita summo bono adipiscendo, uitando autem
summo malo, multum, sicut dixi,laborauerunt, qui studium sapientiae in
saeculi huius uanitate professi sunt; nec tamen eos, quamuis diuersis errantes
modis, naturae limes in tantum ab itinere ueritatis deuiare permisit, ut non
alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malo-
rum . ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro
in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et sub -
tiliter scrutatus aduertit,ut ad ducentas octoginta et octo sectas,non quae iam
essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perue-
niret. Quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse aduertit
et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine ma-
gistro, sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae
uirtus dicitur et procul dubio discitur, uelut naturaliter appetunt, aut uotup-
tatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut
nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen
uno nomine uoluptatis Epicurus appellat, aut uniuersaliter prima naturae,
in quibus et haec sunt et alia,uel in corpore, ut membrorum integritas et salus
atque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua uel magna in
hominum reperiuntur ingeniis . haec igitur quattuor, id est uoluptas, quies,
utrumque,prima naturae,ita sunt in nobis,ut uel uirtus, quam postea doctri-
na inserit, propter haec appetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque
propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem
singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit id
in ceteris inuenire . cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur
aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate sectarum. subdi-
tur autem uirtuti, quando in usum uirtutis adsumitur. pertinet quippe ad

464
loading ...