sit. illud uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse
angelos dicimus, qui Dei uoluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non
placet,quiahoc ministerium non per illos,quos deos appellant,id est inmortales
et beatos, sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam
beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones
bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos,
quamuis nominis controuersia uideatur, tamen ita detestabile est nomen dae-
monum,ut boc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus, nunc
ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet uocen-
tur,qui tamen facti et creati sunt,medios non esse ad inmortalem beatitudinem
perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur; qui
autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus,
miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitu-
dinem, quam non habent, inuidere nobis potius quam praebere. unde nihil
habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, cur eos tamquam adiu-
tores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare debemus. quos autem
bonos et ideo non solum inmortales, uerum etiam beatos deorum nomine
sacris et sacrificiis propter uitam beatam post mortem adipiscendam colendos
putant, qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non eos uelle
per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius parti-
cipatione beati sunt, adiuuante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.
Liber decimus.
^ MNIVM CERTA SENTENTIA EST, QVI RATIONE QVO-
# % quo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. qui
g autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas,
\ ^ multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus
philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium ad-
ducere atque discutere et longum est et non necessarium. si enim recolit qui
baec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus
baec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum
ad eam uni Deo uero,qui etiam effector est deorum, an plurimis diis religione
sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat,
praesertim cum possit relegendo,si forte oblitus est,adminiculare memoriam,
elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos,prop-
terea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem
hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus
factus est,beatam esse non posse; ita illud,quod omnes homines appetunt,
id est uitam beatam, quemquam isti assecuturum negant, qui non illi uni
optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit,
sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati errorique populorum siue,ut ait
200