Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 298
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0342
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Liber decimus quartus.

^ IXIMVSIAM 5VPERIORIBV5 LIBRIS AD HVMANVM
% genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum et-
H iam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem
F pacis uinculoconligandum ex homine uno Deum uoluisseho-
H_mines instituere, neque hoc genus fuisse in singuhs quibusque
moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo,
id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut
in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati
et mortis necessitate transmissa. mortis autem regnum in homines usque adeo
dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nulius est finis,
poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia libera-
ret . ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem
diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uesti-
um sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera
humanae societatis existerent,quas ciuitates duas secundum scripturas nostras
merito appeHare possemus. una quippe est hominum secundum carnem,
altera secundum spiritum uiuere in sui cuiusque generis pace uolentium et,
cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.
Caput 11. Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secun-
dum spiritum uiuere. quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit,
uel non recolens uel minus aduertens quem ad modum scripturae sanctae
loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem
uiuere, quia summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et
si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse ho-
minis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo
modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas
corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum
bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis
animus quid est nisi spiritus $ sed sicut loquitur scriptura diurna, secundum
carnem uiuere utrique monstrantur, carnem quippe appellat non solum cor-
pus terreni atque mortalis animantis(ueluti cum dicit:'non omnis caro ea-
dem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia
piscium'), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter
quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam
hominis,carnem nuncupat,modo locutionis a parte totum,quale est:'ex ope-
ribus legis non iustificabitur omnis caro' quid enim uoluit intellegi nisi omnis
homo $ quod apertius paulo post ait: 'in lege nemo iustificatur^ et ad Galatas:
'scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis' secundum hoc
intellegitur: 'et Verbum caro factum est', id est homo; quod non recte accipien-
tes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse . sicut enim a
toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicen-
tis : 'tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum', cum de sola
298
loading ...