Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 136
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0180
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
potius aeterna quam uita . nulla quippe maior et peior est mors, quam ubi
non moritur mors. sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata
est, sine qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio a
uita Dei in aeternitate supplicii. uitam igitur aeternam, id est sine ullo fine
felicem, solus ille dat, qui dat ueram felicitatem . quam quoniam illi, quos
colit theologia ista ciuilis, dare non posse conuicti sunt: non solum propter
ista temporalia atque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus,
sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem futura est,
quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. sed quo-
niam ueternosae consuetudinis uis nimis in alto radices babet, si cui de ista
ciuili theologia respuenda atque uitanda parum uideor disputasse, in aliud
uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.

Liber septimus.

ILIGENTIV5 ME PRAVAS ET VETERES OPINIONES
% ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et te-
] nacius diuturnus humani generis error infixit, euellere atque
F exstirpare conantem et illius gratiae, qui boc ut uerus Deus
! potest,pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem inge-
nia celeriora atque meliora, quibus ad banc rem superiores libri satis superque
sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non pu-
tare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium . multum magna
res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic,
quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen
propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam beatam,
quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.
Caput i. Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et boc uerbo uti
iam nostros non piget, ut de Graeco expressius transferant quod illi 3*e6*rr)*roc
appellant),banc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam
ciuilem uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id
est non peruentrt ad aeternae uitae felicitatem talium deorum cultu, quales a
ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus
liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de bac quae-
stione expedienda ulterius desideret, non habebit. fieri enim potest, ut saltem
deos selectos atque praecipuos, quos Varro uolumine complexus est ultimo, de
quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae non
nisi aeterna est, opinetur. qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus
fortasse quam uerius: si dii eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudican-
tur. non boc dico: uideo enim etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquid maius
atque praestantius, sicut in mi!itia,cum tirones electi fuerint, ex bis quoque eli-
guntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant
136
loading ...