Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum
est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare
aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere . iam usque
ad bunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum ciuita-
tum cursus, terrenae scilicet secundum hominem uiuentis et caelestis secun-
dum Deum,post diluuium et deinceps in rebus consequentibus requiratur.

Liber decimus sextus.

^ OST DILVVIVM PROCVRRENTIS SANCTAE VESTIGIA
H ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus impietatis in-
^ terrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor
existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est,
! propterea quia in canonicis libris post Noe,qui cum coniuge ac
tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii
liberari,non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino
eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et Iapheth prophetica
benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futu-
rum . unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primoge-
nito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem,non in ipso,sed
in filio eius suo nepote malediceret his uerbis: 'maledictus Chanaan puer,
famulus erit fratribus suis' Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris
dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem . unde etiam quod
secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens:
'benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus
Iapheth, et habitet in domibus Sem', sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio
et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta atque
conscripta sunt,propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.
Caput 11. Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fu-
erant, satis aperta sunt. quis enim haec diligenter et intellegenter aduertens
non agnoscat in Christo $ Sem quippe, de cuius semine in carne natus est
Christus, interpretatur nominatus . quid autem nominatius Christo, cuius
nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam ipsa praecedente
prophetia unguento conparetur effuso; in cuius domibus, id est ecclesiis,
habitat gentium latitudo $ nam Iapheth latitudo interpretatur. Cham porro,
quod interpretatur calidus, medius Noe filius,tamquam se ab utroque dis-
cernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in pleni-
tudine gentium,quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu
sapientiae, sed inpatientiae, quo solent haereticorum feruere praecordia et
pacem perturbare sanctorum $ sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta
illud apostoli: 'oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis' unde
etiam scriptum est; 'filius eruditus sapiens erit, inprudente autem ministro
355
 
Annotationen