Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
mammona iniquitatis,id est de pecunia uel diuitiis,quae male fuerant adqui-
sitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias,
quoniam nescit quae sint uerae diuitiae,quibus ilii abundant, qui et alios reci-
piunt in tabernacula aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam matae,
ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas
elemosqnarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui
in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem
adipiscendam eis ipsa sufficiat,nisi eorum meritis,quos amicos fecerint,mise-
ricordiam consequantur, (mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri
istam Domini sententiam, ubi ait/facite uobis amicos de mammona iniqui-
tatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna'; cui est et illa simillima:
'qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et
qui recipit iustum in nomine iusti,mercedem iusti accipiet' nam cum Elqsios
campos poeta ille describeret,ubi putant habitare animas beatorum,non so-
lum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed
adiecit atque ait/'quique sui memores alios fecere merendo", id est, qui pro-
meruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam
eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum
humilis quisque commendat et dicit: "memor mei esto" atque id ut esse possit
promerendo efficit.) sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae
ita impediunt peruentionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum
meritis inpetrent indulgentiam,difficillimum est inuenire, periculosissimum
definire. ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indagi-
nem peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi
ad omnia cauenda peccata pigrescat. quoniam si scirentur quae uel qualia sint
delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absump-
tis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret
humana segnitia,nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione
curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi
de mammona iniquitatis elemosqnarum largitate fecisset. nunc uero dum
uenialis iniquitatis,etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium
in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi
de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum ista libe-
ratio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id
agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus,
post quantumcumque inde tempus eruatur. nam et illi, qui putant sic intelle-
gendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam
tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum,ut sancti pro suorum diuersitate
meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in
die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam
cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod om-
nes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur,elegantissime respon-
disse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur,
qui pro aliis intercessuri sunt liberandis,ne tam pauci sint,ut cito ad numerum
565
 
Annotationen