Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 27
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0071
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
deesse huic officio non debemus, ut refutatis impiis contradictionibus pro
utribus, quas Deus inpertiet, asseramus ciuitatem Dei ueramque pietatem et
Dei cultum,in quo uno ueraciter sempiterna beatitudo promittitur, bic itaque
modus sit huius uoluminis,ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.
Liber secundus.

^ I RATIONI PERSPICVAE VERITATIS INFIRMVS HVMA-
^ nae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salu-
bri languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino
) adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone
^ opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem
his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant. nunc uero quo-
niam ille est maior et taetrior insipientium morbus animorum, quo inra-
tionabiles motus suos, etiam post rationem plene redditam, quanta homini ab
homine debetur, siue nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstina-
tissima peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam ipsam
rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque
res claras, uelut eas non spectantibus intuendas, sed quodam modo tangendas
palpantibus et contuentibus offeramus. et tamen quis disceptandi finis erit et
loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existimemus^
nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur, uel tam duri sunt aduersitate
mentis, ut, etiamsi intellexerint, non oboediant, respondent, ut scriptum est, et
'loquuntur iniquitatem' atque infatigabiliter uant sunt. quorum dicta contra-
ria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare
quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant,
quam sit infinitum et aerumnosum et infructuosum uides. quam ob rem nec
te ipsum, fili Marcelline,nec alios, quibus hic labor noster in Christi caritate
utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum scriptorum ueltm iudices, qui re-
sponsionem semper desiderent, cum his quae leguntur audierint aliquid
contradici, ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat apo-
stolus 'semper discentes et numquam ad ueritatis scientiam peruenientes'.
Caput 11. Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, unde
hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus sumptum est,occurrit mihi resi-
stendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur,
maximeque Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae reli-
gioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus, cum
potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra insti-
tutum moremque bellorum eis, quo confugerent,religiosa et amplissima loca
barbari libera praebuerunt, atque in multis famulatum deditum Christo non
solum uerum,sed etiam timore confictum sic honorauerunt,ut,quod in eos
belli ture fieri licuisset,inlicitum sibi esse iudicarent. inde incidit quaestio,cur

27
loading ...