Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 48
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0092
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
ueri Dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona lau-
dantur aut beneficia postulantur.
Caput xxviiii. Haec potius concupisce, o indoles Romana laudabilis, o pro-
genies Regulorum Scaeuolarum, Scipionum Fabriciorum;haec potius con-
cupisce, haec ab illa turpissima uanitate et fallacissima daemonum malignitate
discerne . si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate pur-
gatur atqueperficitur,impietate autem disperditur et perimitur, nunciam elige
quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine ullo errore lauderis. tunc enim
tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera reli-
gio quam eligeres defuit. expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibus-
dam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam passionibus gloriamur,
qui usquequaque aduersus potestates inimicissimas confligentes easque forti-
ter moriendo uincentes "sanguine nobis / banc patriam peperere suo" ad quam
patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, cuius
quodam modo asqlum est uera remissio peccatorum. non audias degeneres
tuos Christo Cbristianisue detrahentes et accusantes uelut tempora mala, cum
quaerant tempora, quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. baec
tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. nunc iam caelestem arripe,
pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter semperque regnabis. illic enim
tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus "nec me-
tas rerum nec tempora ponit, / imperium sine fine dabit" Noli deos falsos falla-
cesque requirere; abice potius atque contemne in ueram emicans libertatem,
non sunt dii,maligni sunt spiritus,quibus aeterna tua felicitas poena est. non
tam luno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces uidetur inuidisse
Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni generi hominum
sedes inuident sempiternas. et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus
iudicasti, quando ludis eos placasti, et per quos homines eosdem ludos fecisti,
infames esse uoluisti. patere asseri libertatem tuam aduersus inmundos spi-
ritus, qui tuis ceruicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam igno-
miniam suam. actores criminum diurnorum remouisti ab honoribus tuis:
supplica Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus suis,
seu ueris,quod ignominiosissimum est, seu falsis, quod malitiosissimum,
bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere nolu-
isti;euigila plenius ! nullo modo his artibus placatur diurna maiestas, quibus
humana dignitas inquinatur, quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur
obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum
homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero
qualiumcumque ciuium Romanorum $ incomparabiliter superna est ciuitas
clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita
aeternitas. multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales horni -
neshabere erubuisti. proinde si adbeatamperuenire desideras ciuitatem,deuita
daemonum societatem. indigne ab honestis coluntur,qui per turpes placantur,
sic isti a tua pietate remoueantur purgatione Christiana, quo modo illi a tua
dignitate remoti sunt notatione censoria. de bonis autem carnalibus, quibus
48
loading ...