Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
occideretur, "cuperet cum uertere ab imo", quod apud Vergilium confitetur,
"structa suis manibus periurae moenia Troiae" nescientes igitur tanti dii,
Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem structores
moeniumTroianorum gratis et ingratis fuerunt. uideant ne grauius sit tales
deos credere quam diis talibus peierare. boc enim nec ipse Homerus facile
credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem proTro-
ianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. si igitur
fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non
obtendantTroiana periuria,aut mirentur deos periuria punisseTroiana,amas-
se Romana . unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta ciui-
tate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio
aut sanguine ciuili alebat $ quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudi-
ciis,totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis,quae apud eum con-
tionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant $ namque corruptissimis
moribus ad boc mos iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu
religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.
Caput 111. Nulla itaque causa est, quare dii, quibus,ut dicunt, steterat illud im-
periunr^cum a Graecis praeualentibus probentur uicti,Troianis peierantibus
fingantur irati. nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur,
ut Troiam desererent, suscensuerunt. auctores enim doctoresque peccatorum
esse adso!ent,non ultores ."Vrbem Romam" inquit Sallustius,"sicuti ego ac-
cepi, condidere atque habuere initio Troiam, qui Aenea duce profugi sedibus
incertis uagabantur." si ergo adulterium Paridis uindicandum numina cen-
suerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit,
quia Aeneae mater hoc fecit. sed quo modo in illo illud flagitium oderant qui
in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise com-
miserat, ex quo Aenean pepererat $ an quia illud factum est indignante Me-
nelao, illud autem concedente Vulcano $ dii enim, credo, non zelant coniuges
suas,usque adeo ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes,
inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam,
non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium; ecce concedo, si nec
Romulum Martis. si autem illud, cur non et illud $ an deos hominibus feminis,
mares autem homines deabus misceri nefas $ dura uel potius non credenda
condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi
Veneri non licere . at utrumque firmatum est auctoritate Romana . neque
enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior
Romulus Martem.
Caput 1111. Dixerit aliquis: itane tu ista credis ^ ego uero ista non credo . nam
et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamuis non audacter neque
fidenter, paene tamen fatetur. sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes,
etiamsi falsum sit, diis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus
uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat
audacius, agat uehementius et ob hoc impleat ipsa securitate felicius . quae
Varronis sententia expressa, ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum

50
 
Annotationen