Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 72
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0116
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et
consequeretur rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque
contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala
illa tribuisset, multo autem minus eorum uoces tolerarentur, quantum adti-
net ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem uel
inruptio Gallorum uel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio uel, quod
cuncta mala praecedit,bella illa ciuilia sequerentur, mala etiam alia,quae usque
adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis
temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam cri-
mina obicerent $ omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia,
boues locutos, infantes nondum natos de uteris matrum uerba quaedam cla-
masse, uolasse serpentes, feminas et gallinas et homines in masculinum sexum
fuisse conuersas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed
historicis, seu uera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stupo-
rem . sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando
appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus), haec profecto etiam grauiter
laedere potuerunt. legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis uertice
usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur,
ut pices nauium soluerentur. hoc utique non leuiter noxium fuit, quamuis
incredibiliter mirum. eodem rursus aestu ignium tanta ui fauillae scripserunt
oppletam esse Siciliam,ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua
calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxauere Roma-
ni . lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum
iam esset populi Romani prouincia,litteris mandauerunt; consumptis enim
fructibus foliisque lignorum ingenti atque inaestimabili nube in mare dicunt
esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus atque hinc aere corrupto tan-
tam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum mi-
lia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis. tunc Vticae
ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confir-
mant . talis itaque uanitas, qualem ferimus eique respondere compellimur, quid
horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis uideret $
et tamen diis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista
uel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.

Liber quartus.

E CIVITATE DEI DICERE EXORSVS PRIVS RESPON-
dendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes
rebusque fugacibus inbiantes,quidquid in eis triste misericor-
diapotius admonentis Dei quam punientis seueritate patiun-
tur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et
uera religio. et quoniam,cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum
loading ...