locum ita concludere, ut dicat, qui primi simulacra deorum populis posuerunt,
eos duitatibus suis et metum dempsisse et errorem addidisse, prudenter ex-
istimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. quod uero
non ait "errorem tradiderunt" sed "addiderunt": iam utique fuisse etiam sine
simulacris uult intellegi errorem. quapropter cum solos dicit auimaduertisse
quid esset Deus, qui eum crederent animam mundum gubernantem, castius -
que existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat quantum
propinquauerit ueritati $ si enim aliquid contra uetustatem tanti posset erroris,
profecto et unum Deum, a quo mundum crederet gubernari, et sine simulacro
colendum esse censeret; atque in tam proximo inuentus facile fortasse de
animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem,
quae ipsam quoque animam condidisset, Deum uerum esse sentiret. haec
cum ita sint, quaecumque tales uiri in suis litteris multorum deorum ludibria
posuerunt, confiteri ea potius occulta Dei uoluntate compulsi sunt quam
persuadere conati. si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur, ad eos
redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere de quanta et quam maligna
daemonum potestate nos liberet singulare sacrificium tam sancti sanguinis
fusi et donum spiritus impertiti.
Caput xxxii. Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam
ad phqsicos fuisse populos inclinatos, et ideo et sexum et generationes deo-
rum maiores suos, id est ueteres credidisse Romanos et eorum constituisse
coniugia. quod utique non aliam ob causam factum uidetur, nisi quia homi-
num uelut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus
fallere et in eo ipso non solum colere, sed imitari etiam daemones, quibus
maxima est fallendi cupiditas . sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo
deceperint, possidere non possunt, sic et homines principes, non sane iusti,sed
daemonum similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine populis
tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati uelut aptius alligantes,
quo similiter subditos possiderent. quis autem infirmus et indoctus euaderet
simul fallaces et principes ciuitatis et daemones $
Caput xxxui. Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est uerus
Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque hoc temere et quasi fortu-
ito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto no -
bis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum
ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit: felicitatem uero non dat
nisi bonis . hanc enim possunt et non habere et habere seruientes,possunt et
non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo iam
seruiet. et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et matis, ne eius cultores
adhuc in prouectu animi paruult haec ab eo munera quasi magnum aliquid
concupiscant. et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat
nouum,quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spirita-
libus, quamuis nondum in manifestatione praedicantibus,et quae illis tempo-
ralibus rebus significaretur aeternitas,et in quibus Dei donis esset uera felicitas.
Caput xxxiui. Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis
93