Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 120
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0164
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
si qua similia., quae commemorare longum est; bona opera tulit ex isto tem-
porali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum
merces est aeterna felicitas; cuius dator est Deus solis ueraciter piis. cetera
uero uitae huius uel fastigia uel subsidia; sicut ipsum mundum lucem auras;
terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus; sensus mentem
uitam; bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magni-
tudo; quam pro temporum gubernatione dispensat. Proinde iam etiam illis
respondendum esse uideO; qui manifestissimis documentis; quibus osten-
ditur; quod ad ista temporalia; quae sola stulti habere concupiscunt; nihil deo -
rum falsorum numerositas prosit; confutati atque conuicti conantur asserere
non propter uitae praesentis utilitatem; sed propter eani; quae post mortem
futura est; colendos deos. nam istis; qui propter amicitias mundi huius uolunt
uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur; his quinque
libris satis arbitror esse responsum. quorum tres priores cum edidissem et in
multorum manibus esse coepissent; audiui quosdam nescio quam aduersus
eos responsionem scribendo praeparare. deinde ad me perlatum est; quod iam
scripserint; sed tempus quaerant; quo sine periculo possint edere . quos ad-
moneO; non optent quod eis non expedit. facile est enim cuiquam uideri re-
spondisse; qui tacere noluerit. aut quid est loquacius uanitate $ quae non ideo
potest quod ueritaS; quia; si uoluerit; etiam plus potest clamare quam ueritas.
sed considerent omnia diligenter; et si forte sine studio partium iudicantes
talia esse perspexerint; quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate
inpudentissima et quasi satqrica uel mimica leuitate;cohibeant suas nugas et
potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. nam
si non ad libertatem uera dicendi; sed ad licentiam maledicendi tempus ex-
pectant; absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam; qui peccandi licentia
felix appellabatur: o miserum; cui peccare licebat! unde quisquis est; qui male-
dicendi licentia felicem se putat; multo erit felicior; si hoc illi omnino non
liceat; cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam
studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et; quantum possunt; ab eis
quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.

Liber sextus.

VINQVE SVPERIORIBVS LIBRIS SATIS MIHI ADVER-
# n sus eos uideor disputasse; qui multos deos et falsos; quos esse in -
H g utilia simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia
\ ^ uel certe creaturas; non creatorem ueritas Christiana conuincit;
propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem
eo ritu ac seruitute; quae Graece Xocrpercc dicitur et uni uero Deo debetur;
uenerandos et colendos putant. et nimiae quidem stultitiae uel pertinaciae nec
istos quinque nec ullos alios quanticumque numeri libros satis esse posse quis

120
loading ...