Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius . Saturnum fugientem benignus
excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conde-
rent, iste Ianiculum, ille Saturniam. sed isti in cultu deorum omnis dedecoris
adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt,eum simulacri monstrosa
deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem,
tamquam geminum, facientes. an forte uoluerunt, ut, quoniam plurimi dii
selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior
esset, tanto frontosior appareret $
Caput v. Sed ipsorum potius interpretationes phqsicas audiamus, quibus
turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae specie colorare conan-
tur . primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos
simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animad-
uertissent hi, qui adissent doctrinae mqsteria, possent animam mundi ac
partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie
hominis fecerunt, hoc uidert secutos, quod mortalium animus, qui est in cor-
pore humano,simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur
causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod
significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simula-
crum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem,quod
eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel
deos. haec sunt mqsteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat,
unde in lucem ista proferret. sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae
mqsteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui
primi populis simulacra constituerunt, et metum dempserunt ciuibus suis et
errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Ro-
manos $ hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos
dicere auderes. nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum
istum sensum de simulacris non constituendis,interim uerum, timoris silen-
tio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mqsteria ista
doctrinae loquacius et elatius praedicares. anima tua tamen tam docta et inge -
niosa (ubi te multum dolemus) per haec mqsteria doctrinae ad Deum suum,
id est a quo facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius con-
ditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo
inlustrante anima fit beata, si eius gratiae non sit ingrata, nullo modo potuit
peruenire. uerum ista mqsteria doctrinae qualia sint quantique pendenda,
quae sequuntur ostendent. fatetur interim uir iste doctissimus animam
mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian,
eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit,usque ad animae ratio-
nalis naturam se extendere potuisse, de naturali enim paucissima praelo-
quitur in hoc libro quem de diis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus
utrum per interpretationes phqsiologicas possit ad hanc naturalem referre
ciuilem . quod si potuerit, tota naturalis erit; et quid opus erat ab ea ciuilem
tanta cura distinctionis abiungere^ si autem recto discrimine separata est:
quando nec ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque ad
 
Annotationen