Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 159
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0203
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
artibus fiant; ipsi uiderint. nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Salua-
toris aduentum in ipsis ciuitatibus gentium legibus solere prohiberi et poena
seuerissima uindicari. nolo; inquam; hoc dicere; fortassis enim taha tunc lice-
bant . his tamen artibus didicit sacra illa Pompilius^ quorum sacrorum facta
prodidit^ causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit);quarum causarum
proditos libros senatus incendit. quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias
nescio quas causas uelut phqsicas interpretatur $ quales si libri illi habuissent;
non utique arsissent; aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos at-
que editos patres conscripti similiter incendissent. quod ergo aquam egesserit;
id est exportauerit; Numa Pompilius; unde hqdromantian faceret; ideo nqm-
pham Egeriam coniugem dicitur habuisse; quem ad modum in supradicto
libro Varronis exponitur, ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum
in fabulas uerti. in illa igitur hqdromantia curiosissimus rex ille Romanus et
sacra didicit; quae in libris suis pontifices haberent; et eorum causas; quas
praeter se neminem scire uoluit. itaque eas seorsum scriptas secum quodam
modo mori fecit; quando ita subtrahendas hominum notitiae sepeliendasque
curauit. aut ergo daemonum illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant
conscriptae; ut ex his tota illa theologia ciuilis etiam apud tales homines exe-
crabilis appareret; qui tam multa in ipsis sacris erubescenda susceperant; aut
illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur; quos tam prolixa
temporis uetustate fere omnes populi gentium deos inmortales esse credide-
rant; cum et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur; qui se colendos
pro ipsis mortuis; quos deos putari fecerant; quibusdam fallacium miraculo-
rum adtestationibus supponebant. sed occulta Dei ueri prouidentia factum
est; ut et Pompilio amico suo illis conciliati artibus;quibus hqdromantia fieri
potuit; cuncta illa confiteri permitterentur; et tameU;Ut moriturus incenderet
ea potius quam obrueret; admonere non permitterentur; qui ne innotescerent
nec aratrO; quo sunt eruta; obsistere potuerunt; nec stilo Varronis; quo ea; quae
de hac re gesta sunt; in nostram memoriam peruenerunt. non enim possunt;
quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio
pro meritis eorum; quos ab eis uel adfligi tantum; uel etiam subici ac decipi
iustum est. quam uero perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae
litterae iudicatae sint; hinc intellegi potest; quod eas maluit senatus incen-
dere; quas Pompilius occu!tauit;quam timere quod timuit;qui hoc audere
non potuit. qui ergo uitam nec modo habere uult piani; talibus sacris quaerat
aeternam; qui autem cum malignis daemonibus non uult habere societatem;
non superstitionem; qua coluntur; noxiam pertimescat; sed ueram religio-
nem; qua produntur et uincuntur; agnoscat.

159
loading ...