Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 161
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0205
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
bene umendum accommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam propa-
garet^ rerum naturam scrutatus suasque disputationes litteris mandans emi-
nuit maximeque admirabilis extitit, quod astrologiae numeris conprebensis
defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. aquam tamen putauit rerum
esse principium et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in
eo gignuntur existere. nihil autem huic operi, quod mundo considerato tam
mirabile aspicimus, ex diuina mente praeposuit. huic successit Anaximander,
eius auditor, mutauitque de rerum natura opinionem. non enim ex una re,
sicut Thales ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci puta-
uit . quae rerum principia singularum esse credidit infinita, et innumerabiles
mundos gignere et quaecumque in eis oriuntur; eosque mundos modo dis-
solui, modo iterum gigni existimauit, quanta quisque aetate sua manere
potuerit; nec ipse aliquid diuinae menti in bis rerum operibus tribuens . iste
Anaximenen discipulum et successorem reliquit,qui omnes rerum causas aeri
infinito dedit, nec deos negauit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum,
sed ipsos ex aere ortos credidit. Anaxagoras uero eius auditor harum rerum
omnium, quas uidemus, effectorem diuinum animum sensit et dixit ex infini-
ta materia, quae constaret similibus inter se particulis rerum omnium, quibus
suis et propriis singula fieri, sed animo faciente diurno. Diogenes quoque
Anaximenis alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de qua
omnia fierent; sed eum esse compotem diuinae rationis, sine qua nihil ex eo
fieri posset. Anaxagorae successit auditor eius Archelaus. etiam ipse de parti-
culis inter se similibus, quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare
omnia,ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est illas par-
ticulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socrates huius discipulus
fuisse perhibetur, magister Platonis, propter quem breuiter cuncta ista recolui.
Caput 111. Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigendos
componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis
phqstcis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpende-
rent. non mihi autem uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut
hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et
certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae uitae necessarium,
propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uide-
tur industria, an uero, sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur,nolebat
inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina conari. quan-
do quidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas atque summas
non nisi in unius ac summi Dei uoluntate esse credebat; unde non eas putabat
nisi mundata mente posse conprehendt; et ideo purgandae bonis moribus
uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus
naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommu-
tabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt,
intellegentiae puritate conspiceret. constat eum tamen inperitorum stultitiam
scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus,quo totum
animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel dissimulata

aa

161
loading ...