Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 255
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0299
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Liber duodecimus.

yr NTEQVAM DE INSTITVTIONE HOMINIS DICAM,VBI
/ % duarum ciuitatum, quantum ad rationalium mortalium genus
/——A adtinet, apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in
/ \ angelis iam uidetur: prius mibi quaedam de ipsis angelis uideo
F ^ esse dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest,
quam non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus angelisque
societas, ut non quattuor (duae scilicet angelorum totidemque hominum), sed
duae potius ciuitates, boc est societates, merito esse dicantur, una in bonis,
altera in malis non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae. An-
gelorum bonorum et malorum inter se contrarios adpetitus non naturis prin-
cipiisque diuersis, cum Deus omnium substantiarum bonus auctor et conditor
utrosque creauerit,sed uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non
est, dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse illis Deus est,
atque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt; alii sua potestate potius
delectati, uelut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore communi omnium
beatifico bono ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excel-
sissima aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate, studia partium
pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi effecti sunt. beatitudinis igitur
illorum causa est adhaerere Deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario
est intellegenda, quod est non adhaerere Deo. quam ob rem si, cum quaeritur,
quare illi beati sint,recte respondetur: quia Deo adhaerent; et cum quaeritur,
cur isti sint miseri, recte respondetur: quia non adhaerent Deo: non est crea-
turae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. ita quamuis
non omnis beata possit esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur
aut capiunt ferae ligna saxa et si quid huius modi est), ea tamen, quae potest,
non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. hoc
enim adepto beata, quo amisso misera est. ille uero qui non alio, sed se ipso
bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere. Dici-
mus itaque inmutabile bonum non esse nisi unum uerum beatum Deum; ea
uero, quae fecit,bona quidem esse, quod ab illo, uerum tamen mutabilia,quod
non de illo, sed de nihilo facta sunt. quamquam ergo summa non sint, quibus
est Deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere
possunt, ut beata sint,inmutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est,
ut sine illo misera esse necesse sit. nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate
meliora sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera membra cor-
poris nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse non possunt.
sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere
nullo modo potest: ita rationalis natura praestautior etiam misera, quam illa
quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. quod cum
ita sit, huic naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut, licet sit ipsa muta -
bilis,inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo,beatitudi-
nem consequatur nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit eique
255
loading ...