Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Liber decimus tertius.

^ XPEDITIS DE NOSTRI SAECVLIEXORTV ET DE INITIO
generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu
^ primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac pro-
pagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum
J ordo deposcit. non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus
homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut per-
functos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et
beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione
iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.
Caput ii. Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum,
quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen
quandam etiam ipsa mortem suam. nam ideo dicitur inmortalis,quia modo
quodam quantulocumque non desinit uiuere atque sentire; corpus autem ideo
mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se ipsum aliquatenus uiuit.
mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit
anima. ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo
deserta deserit corpus. ita enim nec ex Deo uiuit ipsa nec corpus ex ipsa. huius
modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem
diuinorum eloquiorum appellat auctoritas. hanc Saluator significauit,ubi ait:
'eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehenna',
quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla
diremptione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte
dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur,
nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disseren-
dum est,recte mors animae dicitur,quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis
quonam modo,cum uiuat ex animal non enim aliter potest ipsa corporalia,
quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. an quia uita qualis-
cumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus
dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi t uiuit itaque
anima ex Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo in se
operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in
corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex Deo. impiorum namque in corpo-
ribus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae
etiam mortuae, hoc est Deo desertae, quantulacumque propria uita, ex qua
et inmortales sunt,non desistente, conferre. uerum in damnatione nouissima
quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate
suauis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius
appellata quam uita. ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua
fit cohaerentium diremptio naturarum, siue Dei et animae siue animae et
corporis. de prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis
mala; secunda uero sine dubio sicut nullorum bonorum est,ita nulli bona.
Caput 111. Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera mors,
277
 
Annotationen