autem mala, quia stipendium est peccati^ sed quem ad modum iniustitia male
utitur non tantum malis, uerum etiam bonis : ita iustitia bene non tantum
bonis, sed etiam malis . bine fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex
bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum.
Caput vi. Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem
animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona
est. babet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa,qua utrumque
diuellitur,quod fuerat in uiuente coniunctum atque consertum,quamdiu mo-
ratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque com-
plexu . quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae
raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit, quidquid
tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fi-
deliterque tolerando auget meritum patientiae,non aufert uocabulum poenae,
ita cum ex bominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena
nascentis, tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et
cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nibil retribuatur peccato.
Caput vii. Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro
Cbristi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quan-
tum si abluerentur sacro fonte baptismatis. qui enim dixit: 'si quis non renatus
fuerit ex aqua et spiritu,non intrabit in regnum caelorum', alia sententia istos
fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: 'qui me confessus fuerit coram
hominibus, confitebor eum coram Patre meo qui in caelis est'^ et alio loco: 'qui
perdiderit animam suam propter me,inueniet eam', bine est quod scriptum
est: 'pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius' quid enim pretiosius
quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius
augeantur $ neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non pos-
sent,baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex bac uita emigrarunt, quanti
sunt bi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt
Cbristum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum
peruenire. quod utique si fecissent, etiam boc eis in illo lauacro dimitteretur,
quod timore mortis negauerant Cbristum, in quo lauacro et illis facinus tam
inmane dimissum est, qui occiderant Cbristum. sed quando sine abundantia
gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Cbristum amare possent, ut
eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent^ mors
igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praero-
gata mors Cbristi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpen-
dere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati fuerat
antea constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur, mors ergo non
ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina
opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum
committeretur, nunc suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur
commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.
Caput viii. Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueri-
tate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. ideo quippe aliquid eius
280