Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 324
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0368
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
modi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt),
'et coluerunt atque seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est bene-
dictus in saecula'; in hac autem nuila est hominis sapientia nisi pietas, qua
recte colitur uerus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non
solum hominum, uerum etiam angelorum,'ut sit Deus omnia in omnibus'

Liber decimus quintus.

^ E FELICITATE PARADISI VEL DE IPSO PARADISO ET
^ de uita ibi primorum hominum eorumque peccato atque sup-
] plicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris
F mandauerunt. nos quoque secundum scripturas sanctas uel
_quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum
congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. enucleatius
autem si ista quaerantur,multiplices atque multimodas pariunt disputatio-
nes, quae pluribus intexendae sint uoluminibus, quam hoc opus tempusque
deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requi-
rere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad
intellegendum, nos oporteat inmorari. arbitror tamen satis nos iam fecisse
magnis et difficillimis quaestionibus de initio uel mundi uel animae uel ipsius
generis humani, quod in duo genera distribuimus,unum eorum, qui secun-
dum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt;quas etiam
mqstice appellamus ciuitates duas,hoc est duas societates hominum, quarum
est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum
supplicium subire cum diabolo . sed iste finis est earum, de quo post loquen-
dum est. nunc autem quoniam de exortu earum siue in angelis, quorum
numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis dictum
est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare
coeperunt, donec homines generare cessabunt. hoc enim uniuersum tempus
siue saeculum, in quo cedunt morientes succeduntque nascentes, istarum
duarum ciuitatum, de quibus disputamus, excursus est. N atus est igitur prior
Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciui-
tatem, posterior Abel, ad ciuitatem Dei. sicut enim in uno homine, quod dixit
apostolus, experimur, quia 'non primum quod spiritale est, sed quod animale,
postea spiritale' (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur,
primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis; quod si in Christum
renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis):sic in uniuerso genere
humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo atque moriendo pro-
currere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto per-
egrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia
electus,gratia peregrinus deorsum gratia ciuis sursum, nam quantum ad
ipsum adtinet,ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed
324
loading ...