Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
adiuuaret eius gratia,refellissem, quod uolumiuibus decem prioribus feci, de
hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum
sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus
ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus
decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus,
ita et in nostris litteris cucurrerunt. sed a patre Abraham usque ad regum
tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde
usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus
liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc sae-
culo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio,
simul suo procursu tempora uariauerint. uerum hoc ideo feci,ut prius, ex quo
apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuita-
tem,in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione
a contrario alterius curitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appare-
ret; quamurs usque ad reuelatronem testamenti noui non in lumine, sed in
umbra cucurrerit. nunc ergo, quod intermiseram,uideo esse faciendum, ut ex
Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur,
adtmgam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.
Caput 11. Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in lo-
corum quantislibet diuersitatibus unius tamen eiusdemque naturae quadam
communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus,
dum id quod appetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id
ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeua-
let, opprimit. uictrici enim uicta succumbit, dominationi scilicet uel etiam
libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint
admirationi,qui perire quam seruire maluerunt. nam in omnibus fere genti-
bus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mal-
lent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. hinc
factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello
subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti,quidam regnantibus
subditi. sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupi-
ditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo
nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assqri-
orum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata
atque distincta. nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in
Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium con-
festim fuit, regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.
Ninus ergo iam secundus rex erat Assqriorum, qui patri suo Belo successerat,
regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. erat
etiam tempore illo regnum Sicqoniorum admodum paruum, a quo ille "unde-
cumque doctissimus" Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut
antiquo tempore, exorsus est. ab his enim Sicqoniorum regibus ad Athenien-
ses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. sed ante conditam Romam
in comparatione regni Assqriorum perexigua ista memorantur; quamuis
420
 
Annotationen