Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
aeternae. quapropter si inrationalia essemus animantia, nihil appeteremus
praeter ordinatam temperaturam partium corporis et requiem appetitionum;
nihil ergo praeter quietem carnis et copiam uoluptatum, ut pax corporis pro-
desset paci animae. si enim desit pax corporis,impeditur etiam inrationalis ani-
mae pax,quia requiem appetitionum consequi non potest, utrumque autem
simul ei paci prodest, quam inter se hahent anima et corpus, id est ordinatae
uitae ac salutis. sicut enim pacem corporis amare se ostendunt animantia,
cum fugiunt dolorem, et pacem animae, cum propter explendas indigentias
appetitionum uoluptatem sequuntur: ita mortem fugiendo satis indicant,
quantum diligant pacem, qua sibi conciliantur anima et corpus . sed quia
homini rationalis anima inest, totum hoc, quod habet commune cum bestiis,
subdit paci animae rationalis, ut mente aliquid contempletur et secundum
hoc aliquid agat, ut sit ei ordinata cognitionis actionisque consensio, quam
pacem rationalis animae dixeramus . ad hoc enim uelle debet nec dolore mo-
lestari nec desiderio perturbari nec morte dissolui,ut aliquid utile cognoscat et
secundum eam cognitionem uitam moresque componat. sed ne ipso studio
cognitionis propter humanae mentis infirmitatem in pestem alicuius erroris
incurrat, opus habet magisterio diurno, cui certus obtemperet, et adiutorio,ut
liber obtemperet, et quoniam,quamdiu est in isto mortali corpore,peregri-
natur a Domino: ambulat per fidem, non per speciem; ac per hoc omnem
pacem uel corporis uel animae uel simul corporis et animae refert ad illam pa-
cem, quae homini mortali est cum immortali Deo, ut ei sit ordinata in fide sub
aeterna lege oboedientia. iam uero quia duo praecipua praecepta, hoc est dilec-
tionem Dei et dilectionem proximi, docet magister Deus, in quibus tria inuenit
homo quae diligat, Deum, se ipsum et proximum, atque ille in se diligendo non
errat, qui Deum diligit: consequens est,ut etiam proximo ad diligendum Deum
consulat, quem iubetur sicut se ipsum diligere (sic uxori, sic filiis,sic dome-
sticis, sic ceteris quibus potuerit hominibus), et ad hoc sibi a proximo, si forte
indiget, consuli uelit ; ac per hoc erit pacatus, quantum in ipso est, omni homini
pace hominum, id est ordinata concordia, cuius hic ordo est, primum ut nulli
noceat, deinde ut etiam prosit cui potuerit. primitus ergo inest ei suorum cura;
ad eos quippe habet oportuniorem facilioremque aditum consulendi, uel natu-
rae ordine uel ipsius societatis humanae. unde apostolus dicit: 'quisquis autem
suis et maxime domesticis non prouidet, fidem denegat et est infideli deterior'
hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est ordinata imperandi oboedien-
dique concordia cohabitantium . imperant enim, qui consulunt; sicut uir
uxori,parentes filiis, domini seruis. oboediunt autem quibus consulitur; sicut
mulieres maritis, filii parentibus, serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex
fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt
eis, quibus uidentur imperare. neque enim dominandi cupiditate imperant,
sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed prouidendi misericordia.
Caput xv. Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit. nam:
'dominetur', inquit, 'piscium maris et uolatilium caeli et omnium repen-
tium, quae repunt super terram' rationalem factum ad imaginem suam noluit
 
Annotationen