alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis,quae nulla
erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit
oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas . et boc
illic in omnibus atque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit,
et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.
Caput xxviii. Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, erit
e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec
anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita Dei alienata erit, nec corpus, quod
aeternis doloribus subiacebit; ac per boc ideo durior ista secunda mors erit,
quia finiri morte non poterit. sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors
uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in
bonorum finibus praedicata est atque laudata, quod uel quale bellum e con-
trario in finibus malorum possit intellegi. uerum qui boc quaerit, adtendat
quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum
esse inter se aduersitatem atque conflictum. quod igitur bellum grauius et
amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio
uoluntati,ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic con-
fligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat ^ hic enim
quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut
natura uincit et dolorem sanitas tollit. ibi autem et dolor permanet ut affli-
gat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena
deficiat. ad bos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos
cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de
boc iudicio, quantum Deus donauerit,in consequenti uolumine disputabo.
Liber uicesimus.
^ E DIE VLTIMIIVDICII DEI QVOD IPSE DONAVERIT
% locuturi eumque adserturi aduersus impios et incredulos tam-
H quam in aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina
^ debemus; quibus qui nolunt credere,humanis ratiunculis fal-
* —^ sis atque fallacibus contrauenire conantur, ad boc ut aut aliud
significare contendant quod adbibetur testimonium de litteris sacris, aut
omnino diuinitus esse dictum negent. nam nullum existimo esse mortalium,
qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac uero Deo per animas
sanctas dicta esse crediderit,non eis cedat atque consentiat, siue id etiam ore
fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel etiam peruicacia si-
millima insaniae id, quod falsum esse nouit aut credit, etiam contentiosissime
defendere moliatur. Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis
ecclesia Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac mortuos iudi-
candos,hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus,id est nouissimum tempus,
nam per quot dies boc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum