Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum diam poenam non debere
esse incredibilem demonstrauerO; adiuuabit me plurimuni;Ut multo facilius
omni carens molestia inmortalitas corporis in sanctis futura credatur, nec a
diurnis ordo iste abhorret eloquiis; ubi aliquando quidem bonorum beatitudo
prius ponitur; ut est illud:'qui bona fecerunt; in resurrectionem uitae; qui
autem mata egerunt; in resurrectionem iudicii^ sed aliquando et posterius;
ut est:'mittet filius hominis angelos suoS;et colligent de regno eius omnia
scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor den-
tium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui'; et illud:'sic ibunt isti
in supplicium aeternum; iusti autem in uitam aeternam'; et in prophetis;
quod commemorare longum est; nunc ille; nunc iste ordo; si quis inspiciat;
inuenitur. sed ego istum qua causa elegerim; dixi.
Caput 11. Quid igitur ostendam; unde conuincantur increduli; posse humana
corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui; sed in
aeternorum quoque ignium durare tormentis $ nolunt enim hoc ad Omni-
potentis nos referre potentiam; sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant,
quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia; quia mortalia;
quae tamen in mediis ignibus uiuant; nonnullum etiam genus uermium in
aquarum calidarum scaturrigine reperiri; quarum feruorem nemo inpune
contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse; sed extra esse
non posse: aut nolunt credere; si ostendere non ualemus; aut; si ualuerimus
siue oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere; non satis esse
hoc ad exemplum rei; de qua quaestio est; eadem infidelitate contendent; quia
haec animalia nec semper uiuunt et in illis femoribus sine doloribus uiuunt;
suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis; non cruciantur elemen-
tis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile
est enim dolere in ignibus et tamen umere; sed mirabilius uiuere in ignibus
nec dolere . si autem hoc creditur; cur non et illude
Caput 111. Sed nullum est;inquiunt;CorpuS;quod dolere possit nec possit mori,
et hoc unde scimus $ nam de corporibus quis certus est daemonum; utrum in
eis doleant; quando se affligi magnis cruciatibus confitentur $ quod si respon-
detur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse; atque
ut uno potius nomine id explicem; nullam esse carneni;quae dolere possit
morique non possit: quid aliud dicitur; nisi quod sensu corporis homines et
experientia collegerunt $ nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec
est eorum tota ratiO; ut; quod experti non sunt; nequaquam esse posse arbi-
trentur . nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum; cum uitae
potius sit indicium $ etsi enim quaerimus; utrum semper possit uiuere: certum
tamen est uiuere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re uiuente esse
non posse . necesse est ergo ut uiuat dolens; non est necesse ut occidat dolor;
quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit; et ut
dolor aliquis possit occidere; illa causa est; quoniam sic est anima conexa huic
corpori; ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago
membrorum atque uitalium sic infirma est; ut eam uini; quae magnum uel
534
 
Annotationen