sic etiam iHi non omnia quae uoiunt facere possunt, nisi quantum illius ordina-
tione sinitur,cuius plene iudicia nemo conprehendit,iuste nemo reprehendit.
Caput xxiin . SuUa certe ipse,cuius tempora talia fuerunt,ut superiora, quo-
rum uindex esse uidehatur, illorum comparatione quaererentur,cum primum
ad Vrbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse
scribit Liuius,ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium
subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, diis iuuantibus impleuisset.
ecce non discesserant adqtis atque aris relictis di, quando de rerum euentu
praedicebant nibilque de ipsius Sullae correctione curabant. promittebant
praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frange-
bant . deinde cum esset in Asia bellum Mitbridaticum gerens, per Lucium
Titium ei mandatum est a Ioue,quod esset Mithridatem superaturus, et fac-
tum est. ac postea molienti redire in Vrbem et suas amicorumque iniurias
ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Ioue per militem quen-
dam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc
promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam
non sine multo sanguine. tum percontatus Sulla, quae forma militi uisa fu-
erit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui
de Mitbridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. quid hic responderi
potest, quare dii curauerint uelut felicia ista nuntiare, et nullus eorum cura-
uerit Sullam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis ciuilibus,
qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem publicam $ nempe intellegun-
tur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae
satis indicant, negotium suum agere, ut pro diis habeantur et colantur, ut ea
illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum
eis habeant in iudicio Dei. Deinde cum uenisset Tarentum Sulla atque ibi sa-
crificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. tunc
Postumius haruspex ille respondit praeclaram significari uictoriam iussitque
ut extis illis solus uesceretur. postea paruo interuallo seruus cuiusdam Luci
Pontii uaticinando clamauit: "a Bellona nuntius uenio,uictoria tua est, Sulla''
deinde adiecit arsurum esse Capitolium, hoc cum dixisset,continuo egressus
e castris postero die concitatior reuersus est et Capitolium arsisse clamauit.
arserat autem re uera Capitolium. quod quidem daemoni et praeuidere facile
fuit et celerrime nuntiare . illud sane intende, quod ad causam maxime per-
tinet, sub qualibus diis esse cupiant, qui blasphemant Saluatorem uoluntates
fidelium a dominatu daemonum liberantem. clamauit homo uaticinando:
"uictoria tua est, Sulla" atque ut id diurno spiritu clamare crederetur, nun-
tiauit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per
quem ille spiritus loquebatur^ non tamen clamauit: "ab sceleribus parce, Sul-
la" quae illic uictor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae
inlustrissimum signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si dii iusti
dare solerent ac non daemones impii, profecto illis extis nefaria potius atque
ipsi Sullae grauiter noxia mala futura monstrarent. neque enim eius dignitati
tantum profuit illa uictoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut
44