Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kern, Rolf
Die Külsheimer Fehde 1463 — Heidelberg, 1897

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.55109#0058
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
58

2.
Hegest.
1292. März 30.
Nos Rudolfus comes de Wertheim recognoscimus per
presentes, quod nos castrum et opidum Durne — — — —
revorendo patri domino Gerhardo archiepiscopo Moguntino et
per ipsum ecclesie Moguntine et presentibus transferimus in
eosdem pro duobus millibus et ducentis et triginta libris
Hallensium quorum septingentas et triginta septem libras
confitemur nobis item numeratas traditas et solutas ressidua
vera pecunia nobis per solvetur in terminis prefinitis, pro-
mittimus eciam nos ad id presentibus obligando, quod omnia
instrumenta seu litteras, que et quas super obligationem
predicte ville Kullisheim — — — — a nobili viro Ruperto
de Durne vel aliis quibuscumque habemus, restituemus et
dabimus continuo domino archiepiscopo prelibato; sed si aliqua
super promissis retinuerimus instrumenta vel in posterum
apparerent, illa invalida cassa et irrita esse volumus vigorem
aliquem nullatenus habitura. In cuius rei testimonium pre-
sentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari.
Datum et actum apud Miltenberg anno domini millesimo
ducentesimo nonagesimo secundo. terc. kal. Aprilis.
(Mit Siegel.)
Urkunde im fürstl. Archiv zu Amorbach.

3.
1319. November 3.
Nos Boppo dei gracia comes de Eberstein tenore presen-
cium publice recognoscimus et profitemur universis tarn pre-
sentibus quam futuris presencium inspectoribus quod bona et
matura deliberacione prehabita de consensu et voluntate om-
nium heredum nostrorum molendinum nostrum situm in nostra
Widern intra muros municione obligavimus et assignamus
 
Annotationen