Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Panofsky, Erwin; Saxl, Fritz
Dürers "Melencolia I": eine quellen- und typengeschichtliche Untersuchung — Teubner, 1923

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31125#0129
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
108 IV. Anhang

mum. Ergo sicut in nobis membri cuiuslibet praesertim principalis
qualitas motusque ad alia pertinet, ita membrorum principalium actus
in mundo commovent omnia, et meanbra inferiora facile capiunt
a supremis ultro dare paratis. Quo enim potentior causa est, eo promp-
tior est ad agendum, eo igitur propensior est ad dandum. Exigua igitur
praeparatio nobis insuper adhibita sufficit coelestium muneribus ca-
piendis, si modo quisque ad id praecipue se accomodet, cui est praeci-
pue subditus. Sed ante1 uniuscuiusque nostrum proprietatem liumanae
speciei proprietatem considerare debemus. Hanc igitur esse solarem
astrologi Arabes consenserunt, quod ego e statura hominis erecta
pulchraque, humoribusque subtilibus et spiritus claritate, imaginatio-
nisque perspicuitate, studioque veritatis et gloriae verum esse coniecto.
Addo quinetiam proprietatem huic Mercurialem, ob strenuum versa-
tilis ingenii motum, et quoniam humanum genus natum nudum, inerme,
omnium egenum, haec omnia propria industria sibi comparat, quod est
Mercurii proprium. Addo etiam Iovialem, ob complexionem corporis
temperatam atque leges, et quoniam secundo mense, quo Iupiter domi-
natur, vitam accipimus, atque nascimur nono, quo iterum recipit domi-
natum. Itaque humana species ab his tribus potissimum dotes insuper
ampliores ita demum sibi poterit vendicare, si per Solaria Mercurialia-
que et Iovia. seipsam eis magis in dies atque magis accommodabit. De
reliquis autem quid ? Saturnus non facilef communem significat humani
generis qualitatem atque sortem, sed hominem ab aliis segregatum,
divinum aut brutum, beatum aut extrema miseria pressum; Mars, Luna,
Venus affectus et actus homini cum caeteris animantibus aeque com-
munes. Ad Solem igitur et Iovem atque Mercurium revertamur. Solaria
quidem nonnulla et Iovia diximus, Mercurialia vero nescio quomodo
praetermisimus, sunt autem eiusmodi: Stannum, argentum, praesertim
vivum, marcassita argentea, lapis Achates, vitrum Porphyriticum et,
quae croceum cum viridi misceant, smaragdum atque lacca; animalia
sagacia et ingeniosa simul et strenua, simiae, canes; homines eloquen-
tes, acuti, versatiles, oblonga facie, manibusique non pingues. Sunt
autem quaerenda et exercenda, quae ad aliquem 'Planetam attinent,
eo videlicet dominante (ut diximus), in die et hora eius si fieri potest,
etiam quando ipse sit in domicijio vel exaltatione vel saltern triplicitate
sua et termino et angulo coeli, extra combustionem directus ac saepius
orientalis, si Sole sit superior, item ’in Auge et aspiciatur a Luna. Si
quis autem ab ipsa Luna beneficium et a Venere poscat, tempora siini-
lia observare debebit. A Venere quidem per animalia sua quae diximus,
et per Corneiolam et Saphyrum Lapidemque Lazuli, aes croceum atque
rubeum et Corallum, omnesque .pulchros variosque vel virides colores
 
Annotationen