Augustinus, Aurelius; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 94
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0138
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita
potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea credi-
derunt, populum suum in Aegqpto de paucissimis multiplicauit et inde si-
gnis mirabilibus liberauit. nec Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando
earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cre-
sceret, ab Aegqptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium
manibus ipse seruauit.sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis
fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumpserunt, sine tot diis
puerilibus educati sunt, sine diis coniugalibus coniugati,sine cultu Priapi
coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum
patuit et sequentes eorum inimicos Ructibus in se redeuntibus obruit, nec
consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumpse-
runt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nqmpbas Lqm-
phasque coluerunt, sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et
sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui mu-
nus habuerunt, sine Segetia segetes sine Bubona boues,mella sine Mellona
poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum
turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acce-
perunt. et si non in eum peccassent, impia curiositate tamquam magicis ar-
tibus seducti ad alienos deos et ad idola deRuendo,et postremo Christum
occidendo; in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent,
et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri
Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae,
luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum pro-
betur, quem ad modum boc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum
legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. iam quod sequitur in
uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitati modus.

Liber quintus.

VONIAM CONSTAT OMNIVM RERVM OPTANDA-
# % rum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed do-
H H num Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus,
^ ^ nisi qui potest eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colen-
^_^3 merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa
Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per
boc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum
esse uoluerit. quia enim boc deorum falsorum illa quam colebant multitudo
non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit oportunum esse dicemus.
Caput i. Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis
secundum eorum sententiam siue opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae
uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea

94
loading ...