Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
manifestatum est quod absconditum quaerebamus; boc enim est nouissimum
iudicium,quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam uidemus
impletum,quod bic ultimum positum est /et in nomine eius gentes sperabunt'
per boc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod iupudenter nega-
tur, quis enim speraret, quod etiam bi,qui nolunt adbuc credere in Cbristum,
iam nobiscum uident et, quoniam negare non possunt,'dentibus suis frendent
et tabescunt'^ quis, inquam, speraret gentes in Cbristi nomine speraturas,
quando tenebatur ligabatur,caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando
et ipsi discipuli spem perdiderant,quam in illobabere iam coeperant $ quod tunc
uix unus latro sperauit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae, et
ne in aeternum moriantur,ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. Nullus
igitur uel negat uel dubitat per Cbristum Iesum tale, quale istis sacris litteris
praenuntiatur,nouissimum futurum esse iudicium,nisi qui eisdem litteris
nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem
suam orbi demonstrauere terrarum. in illo itaque iudicio uel circa illud iudi-
cium bas res didicimus esse uenturas, Helian Tbesbiten, fidem Iudaeorum,
Anticbristum persecuturum, Cbristum iudicaturum,mortuorum resurrec-
tionem, bonorum malorumque diremptionem,mundi conflagrationem eius-
demque renouationem. quae omnia quidem uentura esse credendum est; sed
quibus modis et quo ordine ueniant, magis tunc docebit rerum experientia,
quam nunc ad perfectum bominum intellegentia ualet consequi. existimo
tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura. Duo nobis ad boc
opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuuante Domino promissa comple-
amus; quorum erit unus de malorum supplicio,alius de felicitate iustorum; in
quibus maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur bumana, quae
contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri rodere uidentur et sa-
lubris fidei nutrimenta uelut falsa et ridenda contemnunt. qui uero secundum
Deum sapiunt,omnium,quae incredibilia uidentur bominibus et tamen scrip-
turis sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est,continentur, maxi-
mum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam, quem certum babent
nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.
Liber uicesimus primus.
^ VM PER IESVM CHRISTVM DOMINVM NOSTRVM,IV-
# dicem uiuorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae per-
H uenerint ciuitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi
\ supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium,
^ in boc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius dis-
putandum est. ideo autem bunc tenere ordinem malui, ut postea disseram
de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredi-
bilius uidetur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo
533
 
Annotationen