Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Homerus; Didymus <Caecus>; Mai, Angelo [Hrsg.]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.6808#0070
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LTI PROOEMII PARS ALT. DE CAET. HOMERI COD. AMBR.

domus et villae omni re litteraria omnique artificio exornatae , templa item ma-
gnifica, statuae, arcus, columriae, trophaea, quae ubique ad miraculum prostant,
nonne inquam haec de Italorum maiestate et eruditione satis loquuntur ? Anne est
vel una Italorum urbs in qua non aliquem insigniter eraditum nancisci et alloqui
liceat? Nonne etiam Phidias alter in Italia vivit Antonius Canova, vir omni virtute florens
et saeculorum memoria dignus, qui pleraque damna temporum suis operibus suaque arte
divinitus reparat? Quis ergo sapiens hanc gentem aspernetur, quam tantum lumen
ingenii et tanta vis animi inflammat? quae ne in maximis quidem armorum convul-
sionibus intermisit studia doctrinae; nunc vero suis mitissimis regibus suoque otio et
beatitudini reddita cum omnibus Musis ratioriem habet. Omnino, quantum humana
prudentia sensuque augurari licet, numquam se Italia litterarum et artium regno
abdicabit.

(*) Ad dicta superius p. xxix de vestibus segmentatis
licct addere exemplum aliud e pictura theatrali Pompeiorum
petitum, in qua viri tunicati sunt cum geminis illis seg-
mentis per longum productis et coloratis. Consule anglica-
num opas The topography, edifices, and ornaments of Pom-
peii. Londini mdqogxvui. tab. 75.

(*) Ambrosianorum Iliadis codicum numero ( p. li )
accensendus est etiam codex P. 60. part. sup. chart. saec.
circiter xvi, in quo sunt partes aliquot paraphraseos Iliadis
cum grammatico commentario.
 
Annotationen