Homerus ; Didymus <Caecus> ; Mai, Angelo [Editor]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

Page: 151
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/mai1819/0308
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
ι5ι

EDITORIS MONITVM.

Constitveram duos ante annos Didymi opus cum interpretatione mea notisque
vulgare, nisi mox animus a proposito aberrasset suspensus curis maioribus. Nunc
autem tot ad Homerum editis alexandrinae praesertim scholae commentariis, haud
absurde mihi facere videor si alexandrini hominis scriptum mantissae prope loco
subiunxero, resecata tamen in praesenti, quam iamdiu instruxeram, latina interpreta-
tione, omissoque omni illustrationis ornatu. Scriptum hoc μέτρα μαρμάρων xotl παντοίων ξύλων
Didymo inscribitur alexandrino in septem certe codicibus. Primus est ambrosianus
codex (ο chartaceus saeculi sexti decimi. Alter fuit codex religiosorum hominum S. I.
parisiacus, quem memorat post Ionsium Fabricius (a). Tertius est codex sirletianus, uti
ego e catalogo quodam cognovi (3). Quartus et quintus codices vossiani (4). Sextus escu-
rialensis (5). Septimus mutinensis, cuius ego notitiam nactus sum quum ante biennium
Mutina transirem, et vix horae spatio bibliothecam illam amplissimam eiusque manu
scriptorum voluminum catalogum inspicerem. Eo in catalogo scribitur Didymus de
marmoribus, verum ibidem dicitur is codex de bibliodieca fuisse sublatas: vir autem
perdoctus et humanissimus, quicum ibi collocutus sum, translatum in Galliam codicem
bellico tumultu existimabat. Etsi vero hi codices, et fortasse alii plures, Didymo hoc
opus vindicant, nibilominus haud scio an id maioris operis, cuius parens laudatur
Hero, pars quaedam aut excerptum dicendum sit: quamquam etiam fieri potest ut
ipse contra Hero ex antiquioribus Didymi scriptis multa sibi sumpserit: heic autem
de pluribus Didymis atque Heronibus eorumque aetate et operibus disputare non
vacat. Heronis fragmentum de mensuris ediderant Maurini monacbi (6) ex amplo codice
parisiaco, idque frustum cum Didymo nostro satis congruit, saepe etiam ad litteram.
Codex item regius taurinensis lxxxiii, quem ego ipse manu tractavi, quique Heronis
item inscriptum nomen habet (7), cum ambrosiano in multis consentit. Rursus codex cccv
venetus bibliothecae Marcianae (8), nec non duo florentini (9), quibus in omnibus He-
ronis nomen legitur, eamdem fere materiam, quam noster Didymus, habere videntur.
Tum Iosephus Scaliger in posthumo opere de re nummaria, itemque Claudius SaL
masius in Petavii refutatione (10) locis saepe utuntur Heronis qui et in Didymo nostro

(1) Part. inf. D. 3i6. Lege Montfauconium Biblioth. mss. tom. L p. 619. A.

(2) Biblioth. gr. ed. nov. tom. vi. p. 363. (6) Analect. graec. Parisiis itnoLxxxvin. p. 3o8. seqq.

(3) Variat tamen aliquantum in sirletiano codice titulus, (7) Lege illius bibliothecae catalogam tom. I. p. 178.
nempe est: Διδύμου άλεξανΰρέως περί μαρμάρων και παν- (8) Catalog. bibliothecae D. Marci tom. I. ρ. ι86.
toiav ξύλων. Sic etiam parisiacus, et prior vossianus, et (9) Catalog. bibliothecae Laurent. tom. gr. H. p. i5, e{
escurialensis codices habent. tom. ΙΠ. p. 109.

(4) Catalog. mss. Angliae tom. Π. p. 58. cod. 2145. et (10) Alterum hoc opus iactat ficta noniina Francisci Frnncl
p. 62. cod. 2290. in Cercoetium,
loading ...