Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Homerus; Didymus <Caecus>; Mai, Angelo [Editor]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.6808#0015
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE CODICIBVS HOMERI AMBROSIANIS

EDITORIS PROOEMIVM.

PARS PRIOR

in qva praesertim agitvr de codice picto antiqvissimo.

Homerm Ϊ. Aeterni Homeri poemata non splum animos omnium gentium insatiabili volup-

Opificiis ar- ι τ V ...

tiumiiiustra-tate expleverunt, sed artincum quoque ac litteratorum mgenia sic semper exercue-

tus et scrip- r x °

tis< runt, ut illi res a poeta scriptas vario genere operum effingendas pingendasque
curaverint, hi vero ad carmina interpretanda cunctas opes eruditionis viresque con-
tulerint. Sane veteres in templis arisque dedicandis, porticibus exornandis , navibus
pictura illustrandis, musivis tessellandis, vasis caelandis, sepulchris anaglyptico opere
insigniendis, pateris armis gemmisque scalpendis res saepe homericas usurpavisse cogno-
vimus. Etsi autem in gremio sepulta sunt praeteritarum aetatum quae Polygnotus, quae
Nicias, quaePamphilus, quae Theodorus, quae Apelles, quae Phidias, aliique sexcenti ar-
tifices ex Iliade atque ex Odyssea praeclara argumenta tractaverant <i>; nihilominus quum
omnia olim plena fuerint homericarum imaginum atque historiarum, fieri non potuit quin

(i) Legendi sunt Virgilius Aen. I. 456"' Di°dorus sic. χιιι. χχιχ ; A&enaeus V. ed. Casaub. p. 207; Philostratus Icon.

82; Strabo νια. ed. oxon. p. 5i3; Plinius xxxv. sect. 36. Scamand. ; Vitruvius vn. 5; Dio ClirySOstoinus orat. xi.

40 '; Tausanias I. 22. x. 25; Svetonius Ner. xlvii ; Plu- ρ. i63 , xii. p. 200 ; Iulius Valerius de rebus gestis Alexan-

Λ. 1 j r „a n^;* tnm 1T d. 4-36; Petronius dri macedonis I. 35.

tarchus de orac. defec. ed. pans. tom. u. ρ· >
 
Annotationen