Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Homerus; Didymus <Caecus>; Mai, Angelo [Hrsg.]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.6808#0309
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
j52 editoris monitvm.

occurrunt; quin Scaliger praedicti operis pagina n nomen ipsum Didymi usurpat.
Ad operis auctorem definiendum quod attinet_, is etiam atteote locus scripti huius
notandus est , quo liber duodecimus elementorum citatur (0; nec non loci alii in
quo Hero ipse laudatur (»), unde merito arguas alium esse huius operis auctorem vel
certe breviatorem. Denique et Iacobus Morellus, vir clarissimus, bibliothecae venetae
praeses, quem hoc anno extinctum lugemus, quaedam ab se circa Didymum observata
mittendi mihi spem fecerat; sed mors optimi viri expectationem meam lusit. Iam
ambrosianus codex, e quo Didymus prodit, Didymum ab Herone diserte distinguit,
cuius postremi geometriam priore parte complectitur, posteriore autem Didymum, sui
cuique operi praefixo nomine auctoris. Eiusmodi distinctio in aliis quoque horum
operuin codicibus observata est. Idem codex ambrosianus nonnullis lacunis hiat; men-
dis item multis atque insignibus scatet, partim librariorum insckia,, partim etiam cal-
culi veteris imperfectione. Haec ego menda, quae quidem ad scripturam attinebant,
pleraque sane eraendavi; verum si omnia studiose purgare voluissem, quantum
temporis operaeque insumpissem? Tutius interim expeditiusque visum est typis codi-
cem sine mora diuturniore committere, ac melioris editionis occasionem criticis homi-
nibus suppeditare. Graecas tamen numeromm, praesertim fractorum, notas cudendas
aere curavi, ne hac necessaria re libellus careret: sed figuras ( triangulorum puta ,
vasorum, pyramidum, columnarum,) quibus hic tractatus in codice instruitur, ego
quidem in editione neglexi, propterea quod eas doctus lector sibimet facili ratioci-
nio repraesentabit. Stylus operis pressus est, perspicuus, felicique graecitatis aetate
dignus, cum praeclara rei mathematicae, geometricae, mensoriae, ponderariae, num-
mariaeque doctrina. Ad Didymum accedunt Patricii splendida theoremata ex eodem
codice bibliodiecae Ambrosianae prolata.

(i) ff. 58.

(α) ff. 77 et 79„
 
Annotationen