Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
solis mali perfrui uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt,
quod neque in bis habeant quam putantur habere isti daemones potestatem
(quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam prop-
ter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, peruenire non pos-
se), tamen nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec eos coli
oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit huius uoluminis modus.

Liber tertius.

AM SATIS DICTVM ARBITROR DE MORVM MALIS ET ANI-
morum, quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori
suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire curasse,
sed potius, ut maxime premeretur, egisse. nunc de illis malis uideo dicen-
dum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum
_exspoliatio, captiuitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro
commemorauimus. haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt ma-
los^ nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magis-
que stomachantur, si uillam malam habeant, quam si uitam, quasi hoc sit
hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. sed neque
talia mala, quae isti sola formidant, dii eorum, quando ab eis libere coleban-
tur, ne illis acciderent obstiterunt. cum enim uariis per diuersa temporibus
ante aduentum Redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam in-
credibilibus cladibus genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos
mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum po-
pulum, ubicumque gratia diurna digni occultissimo atque iustissimo Dei iu-
dicio fuerunt $ uerum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque
gentium mala grauissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperi-
um tantum loquar, id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terra-
rum uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae
ante aduentum Christi,cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent.
Caput n. Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani (neque
enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi),
eosdem habens deos et colens cur a Graecis uictum, captum atque deletum
est $" Priamo", inquiunt, "sunt reddita Laomedontea paterna periuria." ergo
uerum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis
operibus seruierunt $ illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse
perhibetur, miror Apollinem nominatum diuinatorem in tanto opificio la-
borasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus . quamquam
nec ipsum Neptunum,patruum eius, fratrem Iouis,regem maris, decuit igna-
rum esse futurorum . nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris
Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit
magnum aliquid diurnantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille
h 49
 
Annotationen