Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0131

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE arte Gymnastica Lib. I. m
est, ut Eustathius, nimirum toto certaminum tempore con-
gressum venereum athletas evitasse, reliquo tempore usos mo-
derate fuisse. Hoc itaque fuit athletarum vivendi institutum,
quod quantum sanitati detrimentum afferret, ut Hippocratem
sileam, assectum athleticum hmd secmdum naturum esse dicen-
tem , argumento esse possiint, quae ipsis quotidie evenirc solita
recenset a Galenus, videlicet repentina obmututiones, fenfus &
motus amiffiones, fussocutiones, vasorum ruptiones. ut non sine
maxima ratione D. ^Hieronymus uthletas nequaquam diu <vi-
vere potuisse scripserit , Hippocratis & Galeni audoritate
usus. Igitur non satis mirari possum, qua ratione dudus Cor-
nelius c Celsus medicus alioqui & eruditissimus, & eloquen-
tissimus in laterum inveterato dolore vittu athletico utendum
consulat : nisi pro valido & firmandis viribus accommodato
ciborum genere, ut Budaeus, interpretemur. Sed de athlc-
tarum professione, quoniam ad institutum noflrum plura di-
cere non pertinet, haec suflicient, si unum addidero, quod
Clemens Alexandrinus quasi ludens memorise mandavit,
uthletas hmc unam honestutis imuginem hubuijfe, ut nunquam in
publicum ad certmdumfine subliguculis prodirent, quem morem
ab Hercule primum invedum, sicut a Palasslra Mercurii filia
pudendos locos obtegendi consuetudinem inter mulieres,
quae cursu & aliis exercebantur, introdudam esse memoriae
mandatum efl. Qtiamquam e Dionysius Halicarnassaeus scri-
bat ex Homero colligi, apud prifcos illos turpe habitum ejfe nu-
dos certure , primum autem omnium Olympiade qumtadecima
Nemthum Lacedamonium Olympiaco ftadio decurrentem totum
corpus denudasse, pudendis tmtum subligaribus campeftribus
obteciis.

HIE."

rt In suas. ad
bo. ar. &
in S.tb ad
Thras.
b Lib.2. ad-
ver. Iovin.

c Lib. 4. cap;
6. in fine.

d 3 ltb, pxda,-
go-i. cap.j.

c lib. 7 antiq,
Roman.
 
Annotationen