Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0337

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE ARTE GYMNASTICA Llb. V. 307
tem aciem habent, perinde namque in tripudiationibus ali-
cui evenit , ac in rotationibus, in quibus ssepe oculi tan-
tum detrimentum patiuntur , ut nihil omnino videant, at-
que interdum cadant. Renes languidos, & supercalefados
habentes, seminisque fluxum, ywypiwa Grtecis vocatum, qua-
libet de caussa incurrentes a saltationibus abstinere convenit:
alioqui eorum affediones ex motu calefaciente magisrecru-
descunt. Atque hxc omnia a me dida intelligantur de ea sal«
tationis specie, quam antiqui stne armis obibant. quod ss quis
armatae, quam vocarunt, saltationis conditiones pernoscere
aveat, in hunc modum vere atque breviter statuere rem pote-
rit, videlicet omnia quae ab illa gignuntur vel bona, vel mala,
eadem ab hac effici, niss quod armatavehementius membra
exercet, magisque illa incalescere, &sudare facit, ob quod
a Galenus inter vehementes exercitationes non in postre-
mo ioco posuit, dum quis gravi armatura tedus celeriter
agitatur.

C A P V T IV.

T>eludorum piU ejjechbus.

LVdorum pilae antiquitus complures cum apudLatinos,
tum apud Grascos extitisse species, abunde in b secundo
libro indicavimus: ex quo nullumoperaspretiumest hoc
in loco , ubi solas exercitationum qualitates explicare proposui-
mus, eadem repetere: illud duntaxat animadverti volo, quod
etss nostra ludorum pilae genera vetemm generibus undequa-
que non respondeant: sunt tamen magna exparte valdeitmiiia:
& ideo eorum commoditates, atque nocumenta singulatim
enarrare studebimus, ut fada nostrorum cumillis compara-
tione, quid conferant, quidvenoccant, utraqueitmul cognosci
possit. sed ne tradatio ista confundatur, sicut alias fecinms,
primo Grtecos ludos, deinde Latinos prosequemur eodem or~
dine, quo fupra uss fuimus. In eo etenim convenire cunda
harum exercitationum genera censuit c Avicenna, quodsor-
tes existunt. Hoc praeterea commune ex omnibus hujuscemodi
ludis commodum percipitur, quod qui in ipsis, vel ipsorum

Q_q 2 aliquo

d 1 de tuend/
valet.

b Cap.4. 8c S'

c Lib 1. fen.3.
doc. 2, cap. i>
 
Annotationen