Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0353

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE ARTE GYMNASTICA Lib. V.

323

C A P V T VIII.

£)uid prajiet Saltus.

SAltum inter vehementes exercitationes, quae ex robusta at-
que celeri componuntur, collocandum judicavit Galenus,
& praesertim illum, qui sine ulla intermissione j ugiter con»
tinuatur 5 qua de re ipium calorem nativum augere, & con-
coquendis cibis, crudisve humoribus conferre apud omnes
peripe&iim eft, licet postea capiti, atque pedori nocere ex eo
constet: quod in hujuscemodi exercitationibus alterum vehe-
menter concutitur, alterum in inclinationibus, atque dorst
inftexionibuscomprimitur, &ex comprestionibus moxvasa
tampectoris, quam pulmonis franguntur : ut evenisseinter-
dum narrat A Galenus. Hoc praeterea saltui commune inest,
ut gravidas mulieres abortiri facillime faciat: neque istud ab
b Hippocrate folu-m, ceterisque vetustistimis audoribus, ubique
confirmatum est i verum etiam ipsa rerum parens optimaque
magistra natura nos uberrime edocuit, nimirum quae capreas,
& cetera brutorum genera saltantia firmamentis quibusdam,
ut indicat c Galenus, munivit, ne ligamenta, quibus foetus
in utero continetur,dum illa saltare coguntur, faciliter disrum-
perentur 5 quodmunimen cum humani generis foeminisne-
quaquam conceflerit, opinor eam eo consilio id effecisse, ut
cognoscerent homines, dum mulieres in utero gerunt, quasli-
bet saltandi occastones ipsis effugiendas esse, Multae sunt saltus
species, quarurn duas d Oribasius Antylium secutus nomina-
vit, exilitionem videlicet, atque faltum ita proprie vocatum.
de exilitione, quas quodammodo cursui adsimiiatur, hanc
sententiam tuiit, iliam diuturnis capitis morbis accommodari,
thoracem adjuvare, cum inssexionibus valentibus careat;
materiam , quesad partcs superiores rapitur, ad inferiora re-
clinare,cruribus imbeciilis, sese non alentibus excarnibus, stu-
pidis, atquetremuiis pixdidium asserre. hanc etiam inteilexisse
opinor s Suetonium, ubi Augustum ambulurefclitmn, ita, ut
inextremis spatiisfubfultim decurreret, scribit, quasi sic infirmi-
tati coxendicum femoris, &cruris sinistri, necnon vesicae calcu-

S s 2 " lis,

a 5. Mcthod.'

b In prin. de
n*c. pucri.

c i4.dcnrw?
partium.

d Lib. 6. cap:

c In e;us vitS
cap. 83.
 
Annotationen