Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0234

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
206 Hieronymi Mercvrialis
tionc se quandoqne exereuisse, inde conjicere licet, quod Mi-
lonem illum capite, & praesertim fronte, ac etiam costis &
pedore robustis vittis ligato, tamdiu spiritum retinuisse legi-
mus, quousque prae impetu intumescentes venx ligamina illa
discinderent. id quod satis confirmare possunt imagines, quas
Ligorius inter aenea Illustristimi Ferrariae Principis summi bo-
norum patroni signa se invenisie, atque ab eis hasce sequentes
propria rnanu exprestisse nobis significavit. In ipsis namque
videre licet fascias pedori, & costis, ut meminit Galenus, cir-
cumvolutas, tum ventres atque scrota (sicut fit in validis spi-
ritus retentionibus) magnopere inssata : cur verosintrasoca-
pite, solis quibusdam in summo vertice capillis apparentibus,
simulque halterem e brachio sinistro pendentem gerant, puto
quod & servi estent, & halteribus quoque valerent, qui veluti
in spiritu retinendo celebres ab artifice reprsesentati fuerunt.
etenim servos apud multas nationes caput rasisse legimus,
quemadmodum & Dacas servitiis nobiles, toto capite raso,
atque cirro tantum in summo vertice relido, incederecon-
suevisse, memorise proditum est.

Gapvt VII.

*■ J)e VocisevMwte, & Risu.

INter ceteros, quos plurimos atque necesiarios in humana
vita usus habet spiratio , non infimum locum obtinuit
<vociseratio. quae cum nil aliud sit, quam aeris vehemens
perculsio, tam materiam, quam effedorem, & formam, vel
a respiratione sola, vel saltem non absque ipsa suppeditari,
Aristoteles & Galenus praclarissimis in id editis commenta-
riis probarunt. & iccirco non ab re futurum esse duxi, si, post-
quam de spiritus retentione verba feci, ftatim vociferationis
tradationem subjungerem. Neque enim ab hac me removere
debuit, quod Galenus medicorum princeps aut nulla, aut
quam paucissima de vociferatione scriptis tradiderit, quasique
cam inter exercitationes numerari debere non censuerit: quan-
doquidem Antyllus apud Oribasium medicus celebratisslmus
non modo eam exercitationem esie voluit, verumetiam cum

ad
 
Annotationen