Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0401

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE ATiTE GYMNASTICA Lib. VI. 371
& mala, ac dolorifica illa concussio, si quo modo incitatius
fcraris. Valentibus magis conferre eadem potest, corpus, ani-
muin, & slomachum firmando : sensus expurgando, acuendo»
que: sed pedtus atque pedes debiiitat.

C A P V T IX.

De geftatiomm m univerfum viribm,

ANteqnam gestationum sermonem aggrediamur, illud
prius adnotandum ledloribus volumus, nos minime
ignorare, multos equirationem inter gestationis species
reposuisfe, inter quos fuit * iEtius Amidenus j sed nequaquam
horum opinionem sequi voluisse 5 tum quia b Cornelius Cel-
susantiquus simul & celebris audor, ubi gestaticnis species
adnumeravit, ne verbum quidem de equitatione facere vo-
luit, quasi alienam agestationejudicaverit, idquodmultos
alios opinatos fuisse conjicitur ex s Antyllo 5 tum quia expresse
Galenus gestationem & equitationem diversas esse declaravit
in 11. de tuend. valet. ubi alias exercitationes a nobis fieri tra-
didit: alias ab extrinseco,ut gestationes: alias mixtas esse,qualis
equitatio est; tum quia, si gestatio, ut definiunt omnes audo-
res, mixta est ex motu & quiete, pluribrss corporis partibus non
moveri apparentibus, universo autem corpore a latione moto,
htec condicio ab equitatione longe abest, in qua scilicet mani-
festissime omnes fere corporis partes moveri conspiciuntur.sed
ista parnm referunt, quando etiam Antyllus atque iEtius se-
paratim de equitatione ipsa verba fecerunt. Hanc, inquam, ge-
stationem ab equitatione separatam, necnona Graecis tv
vocatam, multas quidem habuisse species, in superioribus de-
claravimus : at qux omnibus universali gestationis nomine
comprehensis facultatesattribuuntur, priusexplicabuntur, de-
mum particulares effedus singulis adscriptos persequemur. sed
• prius id ignorari nolo, siepenumero apud. audores reperiri ge-
stationes,& exercitationessimulnominatas, quasi utrteque inter
se differant,quorum sententite de exercitationibus propriis, qux
vehementiores motus gestationibus existunt, non autem de
communiter acceptis interpretandae semper erunt. Est igitur ge-

Aaa 2 statio

a Lib.j. c.6.
b Lib.a. e. 15

s Oribasius
lib.6. cap.25%
 
Annotationen