Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0134

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
H4 Hieronymi Mercvrialis

quinullopado dicentur proprie exerccri, sicuti servi cum ce-
leritate dominorum mandata exequentes, & sicuti illi, qui vel
inimicorum impetum, vel quid aliud triste efFugientes, 6c
vehementer moventur, & frequenter ac magnopere anhelant:

«6. coiu a, ex qUO a Avicennae definitio haud perfedetotam exercitatio-
nisnaturam comple&itur; sicut neque illa Averrois, quadi-
xit in libro collectaneomm, exercitntionem ejje membrorum
motum^aliqua voluntate sactum. Ideo nos aliter deflnientes dica-
mus, quod exercitutio, de qua medici interest tra&are, proprie
eji motus corporis humrni 'vehemens, 'voluntarius, cum anhelitu
alterato vel fmitatis tuenda, vel habitus boni comparmdigratia
sactus. itanamque definitio omnes caussas comprehendit, at-
que soli definito convenit : verum enimvero posset aliquis me-
rito a me sciscitari, numquid motus equitando, vel navigan-
dopera&usexercitationis nomen mereatur, eo quodnonli-
bere a voluntate hominis, sed ab alio dependere videatur > cui
respondeo, nonminus equitantes & navigantes aliis exerceri
dicidebere, si non proprie, saltem communiter, dummodo
gratia sanitatis, vel etiam militaris studii illud efficiant: quan-
doquidem proprie exerceri dicuntur,qui exercitationem nuper
a nobis definitam suscipiunt. quibus vero aliqua ex conditioni-
bus necessariis deest, illi potius communiter, quam proprie
exerceri dicentur, sive a seiplis, stve ab aliis moveantur, quem-
admodum equitans, qui voluntarie ideo movetur, quo-
tiiam motusequi, ratione cujus ipse movetur, ab equitantis ap-
petitu, &dirigitur, &peragitur; id quod de aliis quoque si-
milibus a nobis semper erit intelligendum. atque hanc fuisse
Galeni ipsius sententiam, ejus verba in secundo de tuend. val.
cap, i i. scripta indicant: ubi ait eos, qui fodiunt,& qui equitmt,
non laborare modo ,fedetium exercitari, communi saltem exerci-
tationis appellatione, quemadmodum claris adhuc adstruit
quinto de tuend.val. cap. 11. ubi ornneni motum communiter
exercitationem vocat, proprie vero motum vehementem, ut
etiam videtur appellasse Paullus AEgineta lib. i. cap. xv 11. ubi
exercitationem a geflationibus, ambulationibus, & vocifera-
tionibus distinguit. Prtcterea, quoniam dixi exercitationem
a Grsecis vocatamfuisie, haud secusac locum, in.

quo
 
Annotationen