Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0333

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE arte Gymnastica Lib. V. 303
bcndi secundnm cibum in vespere antequam somnus invadat,
oportunum existere credidit : quod lassitudo ex coitu con-
trada obdormienti flatim remittatur. Exercitationem apothe-
rapeuticam tam pro exercitationis parte, quam pro specie ac-
ceptam corpora ab immodicis laboribus exuda emollire,
meatusque corporis relaxando excrementa purgare, traditum
est k a Galeno : unde jure merito post vehementiores exercita-
tiones, post vigilias, post moerores, a quibus corporum mea-
tus clauduntur, viresque non parum deprimuntur, utpluri-
mum adhibebatur : in iis quoque commendabatur, quipa-
isstrae laboribus assueti, ob vitae negotia cogebantur illos di-
mittere. Exercitationis simpliciter acceptae differentiae, quae
ab extrinsecis desumebantur, eos effe&us parinnt, quos loco-
rum ipforum, a quibus sumuntur, condiciones producere
poffunt : &ideo, quiincalidislocisexercentur, magisexu-
runtur, qui in humidis, humiditatem contrahunt, sicquede
singulis. corpora namque ab exercitatione rarefa&a facillime
disponuntur ad imbibendas quaslibet aeris & locorum quali-
tatcs. De differentiis ab utendi modis acceptis in hunc mo-
dum decernendum erit, quod exercitationes perpetuae, sive
continuatte & aequabiles magis delassant, quam inaequabi-
les. ratio est eadem, quam attulit b Aristoteles in problema-
tibus, videlicet membra h multo motu refrmgt, atque multum
esse motirm, qui unus & continuus est, ac aequabilis. inaequa-
bilem vero non ideo sic delassare, quia ex mutatione nascitur
requies, laborque omnibus partibus distributus a singulis mi-
nus sentitur : qua itidem ratione motus intercisus, acordi-
natus minorem defatigationem parit, nimirum cum inter-
ruptio quietem, quies lassitudinis minus inducat. Exercita-
tiones cum oleo pera&ae non modo praesentem lassitudinem
mitigant, veriim etiam futuram prohibent, siccitatemque ar-
cent, ac ad motus promptitudinem majorem generant: cujus
rei gratia Pollio nOnagenarius aetatem suam oleoextrinsecus
adhibito acceptam referebat. Quas cum pulvere fiunt exer-
citationes practerquam quod frigidiora conservant corpora,
efliciunt quoque, ne sudor ita faciliter effluat, neve illa tan-
topcre defatlgentur. habet namquepulvisex * Galeni senten-

tia

e1 g.dcttiend»,
valet. cap.a.

b y. partie.’
Prob. cap. ia
& 11.

c ij, de ttiendi'-
valet. cap. ■
 
Annotationen