Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Menochio, Giovanni Stefano [Bearb.]; Sixtus <V., Papst> [Bearb.]; Klemens <VIII., Papst> [Bearb.]
Biblia Sacra Vvlgatae Editionis: Sixti V. Pontif. Max. Jvssv Recogn. Et Clement. VIII. Avctoritate Edita; Versibvs Distinctis Et Capitvm Argvmentis Avcta (Band 5): Continens Prophetiam Isaiae, Jeremiae, Baruch, Ezechielis — Viennae Avstriae, 1755 [VD18 90464370]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.29326#0331
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3*5

*
* *

* #
* * * *

CAPUT XXL

Jlespondit peremtas nuntiis Sedecim regis super obsidione regis
JSsqbuchodonofor, Judam vaflandum pe fle, gladio, fame,
ptmtate, folosque eos vissiuros, qui transfugerint ad Chaldaeos:
hortatur etiam, faciant judicium, ^ indignatio Domini
penitus ipfos consumat.
i. TZErbum, quod faftum ell ad Jeremiam a Domino, quan-
V do mislt ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae,
& Sophoniam filium Maaliae sacerdotem, dicens:
2. Interroga pro nobis Dominum , quia Nabuchodonosor
rex Babylonis prseliatur adversum nos: si forte faciat Do-
minus nobiscum secundum omnia mirabilia sua , & recedat
a nobis.
3. Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae.
4. Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam
vasa belli, quae in manibus vestris sunt, & quibus vos pu-
gnatis adversum regem Babylonis, & Chaldaeos, qui obli-
dent vos in circuitu murorum , & congregabo ea in medio
civitatis hujus.
5. Et debellabo ego vos in manu extenta, & in brachio for-
ti, & in furore, & in indignatione , & in ira grandi,
Ss 3 6. Et

I* TffErbum , quod sadum es , £jV. )
r Est hic hysterologia, live prae-
posterus ordo ; hic enim narrantur
gesta sub Sedecia , cum postea c. 24.
01 sequentibus narrentur gesta subjoa-
kim, & Joachim, qui ante Sedeciam
regnarunt. Rursus prophetia hujus
capitis diu post praecedentes est e dita $
illae enim edit* fuerunt diu ante ad-
ventum Chaldaeorum, haec illis prse-
sentibus,& urbem oblidentibus.
Phassur.') Non ille, qui capite prae-
cedenti mim. 3. percudit Jeremiam ;
ille enim Bmmer, hic iVlelchi* filius
appellatur.
2. Interroga, 13 c. ) ficce hic im-
pletum id, quod promilit Heus Je-
remiae capite 15. 19. Ipfi converten-
tur ad te y Q' ttt non converteris ad

eos } necelhcas enim compulit impium
Sedeciam adire , & petere opem ab
Jeremia. •
Secundum omnia mirabilia fua. )
Q.U* sacere solet contra hostes, cum
cordi illi est liberare populum suum.
Significat Sedecias eo re da edas elle res
suas,ut citra miraculum eripi non possic.
4. Convertam vafa beUi, ifc. ) Re-
fleftam vafa, id est, arma bellica con-
tra vos, ut scilicet Chaldaei iis vos
armatos videntes magis provocentur
ad pugnam contra vos, eaque, urbe
capta, uti fieri solet, vobis eripiant,
& in medio, scilicet in foro, aut pu-
blico armamentario colligant, iisque
vos trucident.
5. Debellabo.) Pugnans pro Chal-
daeis contra vos.
 
Annotationen