Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1307. 33

1307. November 15. — Statuten der Schulen in Worms. 49.

Maioris, Nuhusensis, sancti Pauli, sancti Andree, sancti Martini et sancte
Marie veteris ecclesiarum Wormaeiensium decani et capitula. Licet pro
scolarium disciplinis et rectorum1 negligenciis reformandis a nostris pre-
decessoribus statuta satis2 provida emanaverint3, quia tarnen per abusivam 5
scolarium insolenciam, que rectorum scolarum sollerciam perturbavit et per-
turbat frequenter, huiusmodi abolita sunt studia4 ad eadem reformanda statuta
annectimus infrascripta. [I] Videlicet5 quod nullus Scolaris penes se gerat
cultellum fixorium vel utatur eodem seu aliis armis quibuscumque et in scolis
precipue, ut per hoc multorum casuum pericula evitentur; volumus quoque, 10
ut ipsi scolastici una cum rectoribus, si necesse fuerit, pro huiusmodi eul-
tellorum portatoribus seu armorum ° in scolis diligentem7 faciant inquisicionem
et ipsos scolares examinent quando et quotiens fuerit oportunum. Et si
aliqui tales comperti fuerint nee pro huiusmodi excessu correctionem subire
voluerint, a scolis omnibus exeludantur, adiectis penis aliis inferius exprimendis. is
[II] Item8 quia aliqui non veri scolares tempore ludi scolarum et maxime
cum excessus perpetrant enormes et notorios, scolarium se ingerunt consorcio,
dicentes, se esse scolares magistrorum, ut sie gaudentes clericorum privilegio
penam effugiant ipsis a civibus9 non inmerito infligendam: statuimus et
ordinamus, ne10 rectores scolarum tales suos dicant11 vel reputent scolares, 20
qui suas frequenter et continue non audiunt lectiones eisque de precio et de
iure non respondent, qualiter est consuetum, vel saltem in scolis minime
cooperantur eisdem. [III] Item statuimus, quod nullus magister in scolis a
parentibus puerorum, quos informat, precium per modum pacti extorqueat,
presertim cum hoc fiat in preiudicium magistrorum; verum si parentes 25
puerorum dictis scolaribus sponte quidquid conferre voluerint, ipsi rectores
nullatenus hoc prohibebunt12. [IV] Item statuimus volumus et ordinamus,
ut sepedictis rectoribus super precio puerorum unum quoque sit pactum
quatuor scilicet unciarum hallensium cum minuta iusticia13 a divitibus et
quinque solidorum a medioeribus; medioeres autem dieimus, quorum parentes 30
constat habere infra triginta libras hallensium in valore. Nulli tarnen pauperi
advene et mendicanti scolarum introitus precludetur14. [V] Statuimus eciam
firmiter observari, ut in domibus parentum15 puerorum, qui pro scolarium
habentur episcopis et regibus, quemadmodum est consuetum, ipsi parentes
dictorum puerorum ludis commessacionibus et vigiliis nocturnis nisi debitis 35
et consuetis 16 non graventur, ut per hoc parentum incommoda evitentur et
scolarium insolencia potatorum17. Verum quia scolares abutentes temporibus
debitis chorizandi sibi ipsis vexationem faciunt et laborem ac hominibus per
civitatem inquietudinem: volumus statuimus et ordinamus, ut nullus ab eo
tempore, quo primum completorium fuerit pulsatum, amplius corizare pre- to
sumat. [VI] Item volumus, ut nullo alio tempore corizent18 vel ingerant

[49.] > 8: magistrorum. 2 8: sat. 3 B: emanarint. * B: statuta. « fMt
bei S. 6 seu arm. fehlt bei S. ' S: diligenter. 8 fehlt bei S. » a civ. fehlt bei b.
10 S: ut. »» S: non dicant. I2 vel saltem — hoc prohibebunt fehlt bei S. " cum
minuta iusticia fehlt bei S. 14 8: praecludatur. >5 S: praedictorum. " a: (lernte «
et consuete. " et scol. — potat. fehlt bei S. ,8 B: chorizant.

H. Boos, Urkundenbuch d. Stadt "Worms. II.
 
Annotationen