Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1324. 139

parochialis sancti Amandi extra muros Wormacienses, que nobis et nostre
ecclesie est legitime incorporata et unita, deputamus, constituimus et ordina-
mus prebendam sub tenore isto: videlicet quod redditus quindecim maldrorum
siliginis annuos, qui anno domini existente in numero impari, item redditus
annuos sedecim maldrorum siliginis, qui anno domini pari solvi consueverunt 6
et debent per Albeidim relictam Nybelungi militis de Nunnemunster et eius
heredes, item redditus annuos duorum maldrorum siliginis, qui solvi con-
sueverunt et debent per Johannem dictum Mor de sancto Michaeli et eius
heredes, item novem iugera agri campestris, que sita sunt extra fossatum
exterius infra Renum et stratam Moguntinam, item octo mannesmat pratorum 10
sita ultra Renum; qui redditus agri et prata retroactis temporibus ad dictam
ecclesiam parochie pertinuerunt, nobis et ecclesie nostre ad augmentum
prebendarum canonicalium applicamus et perpetuo reservamus, reliqua vero
omnia et singula obveniencia quocumque modo vel tytulo ipsi parochie et
eius occasione et plebano pro tempore existenti necnon sociis ipsius parochie is
presentibus et futuris, qui socii omnia et singula, que ad eorum manus et
potestatem quocunque modo vel tytulo pervenerint, a parochianis ipsius ecclesie
vel ab aliis intuitu eiusdem ecclesie obvenerint, ipsi plebano pro tempore
existenti tenebuntur et debebunt integraliter et plenarie absque fraude et dolo
quolibet presentare et assignare, sive sint redditus perpetui vel temporales, 20
dati vel legati, parochie vel plebano aut sociis, missales aut confessionales
aut votivi denarii aut synodales, qui vulgo messepenninge nominantur, sie
ordinamus et disponimus, ut talium obvencionum omnium et singularum
dupla pars ecclesie nostre sive canonicis ad augmentum prebendarum canoni-
calium, reliqua vero tercia pars plebano dictam parochiam habenti cedat pro 25
prebenda sua, sie ut premittitur deputata nee poterit nee debebit plebanus
ipsius parochie ullo unquam tempore de quibuseunque redditibus iuribus vel
obvencionibus quibuseunque in quibuseunque rebus qualitercunque parochie
etsi cedentibus aut obvenientibus partem aliquam preter predietam terciam
partem pro prebenda deputata attrahere reeipere vel usurpare, hoc salvo, 30
quod pro visitacione infirmorum a quolibet ut est consuetum potest reeipere
duos hallenses, preterea quatuor solidos hallensium, qui racione ipsius parochie
consueverunt solvi domino episcopo Wormaciensi, item quatuor solidos, qui
consueseunt solvi domino nostro preposito Wormaciensi, item octo quartalia
vini, que consueseunt solvi pro eo, quod eadem parochia cum reliquiis et 35
veneracione in letania maiori et aliis temporibus oportunis ab ecclesiis visitatur
et solet visitari annuatim, plebanus predictus tenebitur et debebit integraliter
expedire. Si vero pro recuperacione vel reservacione iurium et rerum ipsius
parochie contingeret . . . .' impensas fieri vel expensas illarum, plebanus
terciam partem de sua bursa solvet et nos duas partes debebimus expedire. «
In quorum omnium testimonium sigillum nostri capituli presentibus est
appensum. Datum anno domini M. CCG. XXIIIL, in die beati Gregorii pape.

St.-A. W. Band nr. 1911 nach einer von Fr. J. Graul h. Notar vidimirten und
collatwnirten Copie aus dem J. 1791.

zu sein.

[194.] ' In der Vorlage sclmnt diese Stelle dem Abschreiber unlesbar gewesen u
 
Annotationen