Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
234 1343.

satisfaciendo nobis super premissis et de expensis iniuriis atque dampnis
nobis illatis prestiterint ydoneam cautionem, possimus a sentenciis et penis
predictis, si ut predicitur pecierint humiliter absolvere, ita tarnen quod si
infra terminum de hoc eis per nos prefigendum nobis non satisfeeerint cum
5 effectu vel alias redierint ad vomitum processus predictos minime observando,
in easdem penas et sentencias recidant ipso facto prout in prefatis domini
Glementis pape predicti litteris plenius et seriosius continetur. Cum igitur
dilecti nobis in Christo Hermannus de Schonecken prepositus, Ensfredus
decanus, Johannes Certamen, Johannes dictus de Golonia, Emmericus dictus

10 Wise, Philippus dictus Winter, Georius de Randecken, Erwinus, Wilhelmus
de Randecken, Johannes Lorich, Arnoldus dictus Kusin, Wolvelinus de Lewen-
steyn, canonici, Wigandus de Montabur, Conradus dictus Lange, Henlinus
de Schonecken, prebendarii, Dylmannus sancte crucis, Volzo dictus Beszerer
sancte Katerine, Jacobus de Flersheim sancti Petri, Nicolaus dictus Weterlin

15 sancti Johannas, Henlynus Drutkindi sancte Marie, Hugelinus de Westhoven
sancti Nicolai, Arnoldus de Montabur sancti Michaelis, Gotzo dictus Birbaum,
Henricus de Monsheim, Nicolaus de Montabur, Henricus, vicarii, et Hertlinus
campanator ecclesie sancti Cyriaci Nuhusensis extra muros Wovmatienses a
rebellione et contradictione predictis in adeptione et retentione pacifica bono-

20 rum et iurium nostre Wormatiensis ecclesie prefate per eos nobis factis
destiterint nosque dimisso devio in eorum episcopum Wormatiensem rece-
perint et nobis de expensis iniuriis atque dampnis pretactis nobis illis satis-
feeerint et dictis processibus totaliter et mandatis ecclesie paruerint cum
effectu et petiverint ab eisdem humiliter se absolvi; nos igitur auetoritate

25 apostolica nobis in hac parte concessa predictos omnes et singulos superius
nominatim expressos a sentenciis et penis predictis in dei nomine absolvimus
et absolutos publice denunciamus per presentes et cum ipsis et quomodolibet
eorum super irregularitatibus, quas predictis ligati sentenciis celebrando divina
vel immiscendo se illis non tarnen in contemptum clavium contraxerunt

so misericorditer tenore presentium dispensamus, iniuneta ipsis et cuilibet eorum
pro modo eulpe salutari presencia et aliis que de iure fuerint iniungenda ac
interdictum in ipsam ecclesiam Nuhusensem propterea promulgatum neenon
suspensionis sentencias in capitulum eiusdem ecclesie prolatas usque ad hec
tempora tenore presencium suspendimus et eciam penitus relaxamus ac eciam

35 inhabilitatum maculas exinde contraetas abolemus et eos quorum maculas
huiusmodi abolimus et quemlibet ipsorum in hiis scriptis in integrum resti-
tuimus, sicut prius iuxta dietarum litterarum apostolicarum traditam nobis
formam, ita tarnen, quod si predicte singulares persone ad vomitum redierint
Processus predictos minime observando, in easdem penas et sentencias. reci-

4o dant ipso facto, prout in prefati domini Clementis litteris ut predicitur est
expressum, nobis tarnen actionibus et inpetitionibus quomodolibet competen-
tibus reservatis expresse contra singulares personas supradietas de earundem
expressa et libera voluntate, que redditus fruetus et proventus de nostro epi-
scopatu cedentes temporibus et per tempora quibus impediti fuimus in adep-

45 tione et retentione eiusdem nostri episcopatus ac dictorum reddituum fruetuum
et proventuum pacifica et quieta pereeperunt et qui per easdem vel alios
 
Annotationen