Accademia Nazionale dei Lincei <Rom> [Editor]
Monumenti antichi — 1.1889

Page: 617
DOI article: DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/monant1889/0350
License: Free access  - all rights reserved Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
COMMENTARIVM LVDORVM SAECVLARIYM QYINTOBYM

QVI PACTI SVNT IMP. CABSARE DIVI E AVGVSTO TRIB. POT. VI

EDIDIT ILLVSTRAVIT

THEODOEVS MOMMSEN

Ludorum saecularium imperante Augusto anno
u. c. 737, ante Chr. 17 C. Furnio C. f., C. Iunio C. f.
Silano cos. celebratorum notitiam subministraverunt
adhuc nobis oraculum Sibyllae, ad quod facti sunt,
servatum apud Phlegontem (macrob. 4) eiusque com-
pilatorem Zosimum (hìst. 2, 6), deinde Carmen tum
cantatum factum ab Horatio, tum actorum frammenta
quaedam (C. I. L. VI, 877), item nummi quidam in
eorum ludorum memoriam proximis annis cusi ('), de-
nique quae de iis rettulerunt Augustus ipse in monu-
mento Ancyrano (4, 36. 37) et fasti Capitolini in parte
estrema adiecta imperante eodem (2) et sciiptores Zo-
simus 1. c. in relatione piena et fida omnino petita ex

(1) Aureus L. Mescinii Bufi Illviri cum inscriptus sit imp.
Caesar tr. pot. IIX (Babelon, Monti, de la rép. Rom. 2, 221;
Cohen, Monn. des emp. I p. 130 n. 466, ed. 2), emissus est
a. 738/9. Eiusdem denarius inscriptus est Caesar Augustus tr.
Pot. (Babelon 1. c.), non, ut ait Eckhel 6, 202, Augustus tr.
fot. VII (emendavit errorem Arneth in aetis minoribus acad.
Vhidobon. a. 1853 p. 923). Denarius alter M. Sanquinii (Babelon,
1- c. 2, 417) annum non magis enuntiat.

(2) Quae de ludis iis in fastis leguntur, scripta sunt non ipso
eo anno, quo editi sunt, sed ante Augusti obitum (v. quae
exposui in Hermae voi. 9 p. 268 = rom. Forsch. 2, 61).

auctore egregio et ipsorum actorum inspectione edocto,
Oensorinus 17, 11 item pendens ex scriptore optimo,
Suetonius Aug. 31, Dio 54,18 (3). Uberrima haec monu-
mentorum relationumque copia cum suppeteret eaque
ut augeretur vix crederemus fieri posse, nihilominus
faventibus dis, quibus septem plaeuere colles, hisce
diebus apparuit nobis beata pieno Copia conili resu-
scitai actorum illorum, quorum antea reliquias exi-
guas habebamus, partem non brevem et conspicuam.
Acta haec cum me edere iussisset academia regia Ro-
mana Lynceorum, mandato ut honorificentissimo ita
gravissimo ut debui posthabitis negotiis aliis omnibus
illieo obtemperavi ; sed cum amici Romani nuntiassent
simul eruderata esse . acta saecularium celebratorum
imperante Severo a. p. Chr. 204, commentarium
publice proponi non debuit ante examinata acta Se-
veriana. Iam postquam haec descripta accepi, man-
datimi perfeci. Hanc autem mihi legem in exequendo

(3) Vergilium, qui obiit biennio ante editos ludos hos, non
absimile veri est de celebrandis iis cogitavisse loco notissimo
Aen. 6, 792 : Augustus Caesar divi genus aurea condet saccula.
Ad saeculum id quod celebrat ogloge quarta, haec saecularia non
pertinent (v. p. 624 not. 8).
loading ...