Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Accademia Nazionale dei Lincei <Rom> [Hrsg.]
Monumenti antichi — 1.1889

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Commentarium ludorum saecularium quintorum qui facti sunt imp. Caesare Divi F. Augusti Trib. Pot. VI
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.8558#0352

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
621

QVI FACTI SVNT IMPERANTE AVGVSTO

622

tiarum argutia et linguae metrique elegantia ilio longe
praestantius (') Phlegon scribit tmv tiv\i[iàymv avvàv
xai xoivtovoiv firj huuirórrwv valg ffvvd-qxcug, dXXà
nvxvà fieTafiaXXofiévmv xcà noXsfiovvToov avroìg Si-
byllam cecinisse smTeXsaO-siaùv twv S-swqimv %oìxmv
vnoray fattiti-ai rovg àqietitònag Aaiivovc, id quod
confirmatur ipso carminis fine: xai tioi natia %Owv
hnXrj xaì natia AaxtviùV aìèv ino tixrpx%qoitiiv
mavyéviov £vyòv £ì*ei (2). Ducimur ita ad belli Italici
exordia. Iam ubi circumspicimus quae de ludis saecu-
laribus sive veris sive ficticiis tradita habemus, Carmen
id nullis eorum convenit nisi iis qui dicuntur editi esse
anno u. c. 628, qui proxime praecessit eum quo Itali-
corum urbs primaria Fregellae captae sunt et dirutae.
Quocum iungendum est, quod alterum supra citatum
oraculum editimi esse dicitur propter androgynum
natum anno ipso captarum Fregellarum. Ab eo igitur
anno qui carmen illud composuit saeculum suum
annorum CX deduxit et, si id cum palingenesia
annorum CCGCXL coniunxit et saeculum ilio anno inci-
piens eius periodi quartum fecit, cardinem periodi
annum esse voluit u. c. 298, ante Chr. 456 : quae opi-
mo ut aetate imperatoria obtinuit (3), ita probabile
est ad ipsum huius commenti auctorem redire. Nec
recte opponetur, quod anni illi in rerum gestarum
memoria nullo modo eminent nam quid secutus

(') Iudicium hoc est Wilamowitzii. Idem monet v. 3 scri-
bendum esse: [xefifija&ta, Pmjicàs, xai ei fiaXa '/.tjaeai avrò; et
hoc significali nullum quidem Romanum eiusmodi ludos alteros
visurum esse, sed civitatem Romanam eorum memorem semper
futuram. V. 9 requiri ini rotai d"'EA«,9W«f àpéoaofrca prò èrti
re£j <fEìXei&viag ùq. ad caesuram recte ordinandam. De v. 18
vide quae adnotavi p. 657 not. 3; de v. 31 p. 658 not. 3.

(2) Haec quae piane respondent Sallustianis {Iug. 40, 2)
homines nominis Latini et sodi Italici (ci. Staatsrecht 3, 661)
post bellum sociale non habent quo recte referantur, habent
adeo offensam: nam Italiani Latinosque sub iugo Romanorum
esse tum neque verum erat neque civile. Ncque perspicio, quibus
rationibus motus Dielsius 1. c. p. 14 Phlegontis exordio fìdem
deneget. Omnino Carmen scribi non potuit nisi ab eo qui aut
viveret ante civitatem Italia omnibus concessam aut eo tempore
vivere se simularet.

(3) Censorinus, qui scripsit a. 238, loco mutilo 17,10:

....... institutos esse ad XVvirorum commentarios anno

CCXCVIII M. Valerio Spurio Verginio cos. Vere in com-
mentarii Severiani exordio item mutilo remanserunt verba haec:
• ■.. [per] magistros collegi M. Valerio Spurio Ve[rg~]in\jo
cos. institutum].

(4) Certe exspectanda fuit de horum saeculorum origine
narratio aliqua fabulosa comparanda ei, quam vivis coloribus
adumbratam annales proponunt de saecularibus Diti et Proser-
pinae sacris. Sed ne reliquiae quidem actorum Severianoruin

sit qui eiusmodi ariolationes exeogitavit Chaldaeus
Graecae magis originis quam Latinae, id hodie igno-
rari nemo mirabitur nisi et ipse sectae Chaldaeae.
Palingenesia illa et saecula annorum centenorum de-
norum quando nata sint, nescimus, nec determinari
potest pseudopropheta ille, cuius hoc est commentimi,
utrum id in vulgus emiserit ipso anno belli civilis Fre-
gellani, caeca fide sperans ludis illis edendis mala
publica averti, an posteriore tempore scribens Si-
byllam finxerit ita cecinisse ante bellum Fregellanum,
ut credulis viderentur mala belli Italici evitari potuisse
ludis recte celebratis, quamquam haec opinio magis
probabilis est. Certe aliquantum ante Augustum Car-
men prolatum est. Nam saeculum CX annorum, in
quo versatur, Varroni notum fuit neque Augustus id
exeogitavit, sed opinione tum vulgo sparsa usus ad
eos computos ludos suos formavit. Scilicet celebrans
eos non inspectis denuo libris Sibyllinis, cuius inspe-
ctionis nullum indicium extat, provocare debuit ad
Carmen Sibyllae de ludis eiusmodi ante annos CX
aut celebratis aut certe celebrandis (5). Itaque ludos

talia habent, quamquam XVviri apud senatum de origine ludorum
agunt legunturque ibi inter alia haec : [computatis temporibus
[ab] origine sescentens[imi et] sexagensimi anni, quot inter-
cedimi inter a. u. c. 298 conditorum horum ludorum et u. c.
957 ludorum Severianorum.

(5) Coniecturis acutis, sed cum traditis parum conciliandis,
quas de computationibus saecularibus Otto Hirschfeld ( Wiener
Studien 1881 p. 97 soq.) protulit et pluribus viris eisque
optimis probavit (Diels 1. c. p. 14), equidem non adscntior.
Augusti ordinatio et in clara luce posila est et a posterioribus
ita retenta et confirmata, ut perspicuum sit eos pendere a car-
dino anni 738 et ne novisse quidem alterum ab Hirschfeldio
substitutum a. 731. Sane Domitianus ludos celebravi! sexennio
ante tempus, sed ipse Augustus quos a. 738 edere debebat,
edidit anno praecedente, et cum Suetonius diserte scribat Domi-
tianum Augusti ordinationem secutum esse, ita eam secutus est,
ut similem anticipationem admitteret, cum praesertim ea quoque
quae de ludis a. 605 auctores tradunt ostendant eos post tenipus
edi potuisse et post Domitianum sexennio ilio insuper habito
reditus factus sit ad computationem ab Augusto institutam.
Praeterea Augustus si saeculum finire voluisset a. 731 et propter
Marcelli mortem consilium deposuisset, quid vetabat ludos post
annum ita edere, ut computatio maneret? Denique cum Mar-
cellus diem obierit post brevem aegritudinem non ante mensem
Augustum (Plin. h. n. 19, 1, 29; Dio 53, 31), ludi hi primis
diebus mensis Iunii edendi eo luctu impediri non potuerunt. Sed
non opus est his ratiocinationibus immorari; quaestionem di-
serto testimonio decidunt fasti Capitolini additamentis quae
habent de ludis saecularibus adscriptis imperante etiamtum
Augusto (supra p. 617 not. 2) non ad annos Hirschfeldianos, sed
ad eos quos requirit saeculum CX annorum. Nam deperditi
quidem sunt (ut docuit me de ea re interrogatus Huelsenus) loci,
in quibus ludi a. 298. 408. 628 inscribendi fuerunt, at quae
 
Annotationen